Le 24 tesi tomiste
I. - Potentia et actus ita dividunt ens, ut quidquid est, vel sit actus purus, vel
ex potentia et actu tanquam primis atque intrinsecis principiis necessario
coalescat.
(cfr. S. Thomas, Métaphysiques, V, 14; IX, surtout I. I, 5, 7, 8, 9.- De Potentia,
q. 1, a. 1 et 3; Somme théologique, Ire Partie, question 77, article 1, conclusion.)
II.- Actus, utpote perfectio, non limitatur, nisi per potentiam, quae est capacitas
perfectionis. Proinde in quo ordine actus est purus, in eodem non nisi illimitatus
et unicus existit; ubi vera est finitus ac multiplex, in veram incidit cum potentia
compositionem.
(cfr. S. Thomas, I Contra Gentiles, ch. 43; I Sentences, dist. 43, q. 2.)
III.- Quapropter in absoluta ipsius esse ratione unus subsistit Deus, unus est
simplicissimus : cetera cunsta quae ipsum esse participant, naturam habent qua esse
coarctatur, ac tamquam distinctis realiter principiis, essentia et esse
constant.
(cfr. S. Thomas, I Contra Gentiles, cc. 38, 52-54; Somme théologique, Ire Partie, q.
50, a. 2, ad. 3; L'Être et l'Essence, c. 5.)
IV.- Ens, quod denominatur ab esse, non univoce de Deo, et creaturis dicitur, nec
tamen prorsus aequivoce, sed analogice, analogia tum attributionis tum
proportionalitatis.
(cfr. S. Thomas, I Contra Gentiles, cc. 32-34; De Potentia, q. 7, a. 7.)
V.- Est praeterea in omni creatura realis compositio subjecti subsistentis cum
formis secundario additis, sive accidentibus : ea vera nisi esse realiter in
essentia distincta reciperetur, intelligi non posset.
(cfr. S. Thomas, I Contra Gentiles, c. 23; II Contra Gentiles, c. 52; Somme
théologique, Ire Partie, q. 3; a. 6; L'Être et l'Essence, c. 7)
VI.- Praeter absoluta accidentia est etiam relativum, sive ad aliquid. Quamvis enim
ad aliquid non significet secundum propriam rationem aliquid alicui inhaerens, saepe
tamen causam in rebus habet, et ideo realem entitatem distinctam a subjecto.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, q. 28, surtout a. 1.)
VII.- Creatura spiritualis est in sua essentia omnino simplex. Sed remanet in ea
compositio duplex : essentiae cum esse et substantiae cum accidentibus.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, questions 50-51 et 54; De
spiritualibus creaturis, a. 1.)
VIII.- Creatura vero corporalis est quoad ipsam essentiam composita potentia et
actu; quae potentia et actus ordinis essentiae materiae et formae nominibus
designantur.
(cfr. S. Thomas, De spiritualibus creaturis, a. 1.)
IX.- Earum partium neutra per se esse habet, nec per se producitur vel corrumpitur,
nec ponitur in praedicamento nisi reductive ut principium substantiale.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, q. 45, a. 4; De Potentia, q. III, a.
1, ad. 12.)
X.- Etsi corpoream naturam extensio in partes integrales consequitur, non tamen idem
est corpori esse substantiam et esse quantum. Substantia quippe ratione sui
indivisibilis est, non quidem ad modum puncti, sed ad modum ejus quod est extra
ordinem dimensionis. Quantitas vero, quae extensionem substantiae tribuit, a
susbtantia realiter differt, et est veri nominis accidens.
(cfr. S. Thomas, IV Contra Gentiles, c. 65; I Sent., dist. 37, q. 2, a. 1, ad. 3; II
Sent., dist. 30, q. 2, a. 1.)
XI.- Quantitate signata materia principium est individuationis, id est numericae
distinctionis (quae in puris spiritibus esse non potest) unius individui ab alio in
eadem natura specifica.
(cfr. S. Thomas, II Contra Gentiles, cc. 92-93; Somme théologique, Ire Partie, q.
50, a. 4; L'Être et l'Essence, c. II.)
XII.- Eadem efficitur quantitate ut corpus circumscriptive sit in loco, et in uno
tantum loco de quacumque potentia per hunc modum esse possit.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, IIIe Partie, q. 75; IV Sent., dist. 10, a. 3;
Quodlib., III.)
XIII.- Corpora dividuntur bifariam : quaedam enim sunt viventia, quaedam expertia
vitae. In viventibus, ut in eodem subjecto pars movens et pars mota per se
habeantur, forma substantialis, animae nomine designata, requirit organicam
dispositionem, seu partes heterogeneas.
(cfr. S. Thomas, I Contra Gentiles, c. 97; Somme théologique, Ire Partie, q. 18, aa.
1-2; q. 75, a. 1; V Métaphysiques, lect. 14e; De Anima, passim., et spécialement L.
II, c.I.)
XIV.- Vegetalis et sensibilis ordinis animae nequaquam per se subsistunt, nec per se
producuntur, sed sunt tantummodo ut principium quo vivens est et vivit, et, cum a
materia se tolis dependeant, corrupto composito, eo ipso per accidens
corrumpuntur.
(cfr. S. Thomas, II Contra Gentiles, cc. 80, 82; Somme théologique, Ire Partie, q.
75, a. 3, et q. 90, a. 2.)
XV.- Contra, per se subsistit anima humana, quae, cum subjecto sufficienter
disposito potest infundi, a Deo creatur, et sua natura incorruptibilis est atque
immortalis.
(cfr. S. Thomas, II Contra Gentiles, cc. 83 et suiv.; Somme théologique, Ire Partie,
q. 75, a. 2; q. 90; q. 118; Questions disputées, De Anima, a. 14; De Potentia, q. 3,
a. 2.)
XVI.- Eadem anima rationalis ita unitur corpori, ut sit ejusdem forma substantialis
unica, et per ipsam habet homo ut sit homo et animal et vivens et corpus et
substantia et ens. Tribuit igitur anima homini omnem gradum perfectionis
essentialem; insuper communicat corpori actum essendi, quo ipsa est.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, q. 76; II Contra Gentiles, cc. 56,
68-71; De Anima, a. 1; Quest. Disp., De Spiritualibus creaturis, a. 3.)
XVII.- Duplicis ordinis facultates, organicae et inorganicae, ex anima humana per
naturalem resultantiam emanant : priores, ad quas sensus pertinet, in composito
subjectantur, posteriores in anima sola. Est igitur intellectus facultas ab organo
intrinsece independens.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, qq. 77-79; II Contra Gentiles, c.
72; De Spiritualibus creaturis, a. 11 et suiv.; De Anima, a. 12 et ss.)
XVIII.- Immaterialitatem necessario sequitur intellectualitas, et ita quidem ut
secundum gradus elongationis a materia, sint quoque gradus intellectualitatis.
Adaequatum intellectionis objectum est communiter ipsum ens; proprium vero
intellectus humani objectum in praesenti statu unionis, quidditatibus abstractis a
conditionibus materialibus continetur.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, q. 14, a. 1; q. 84, a. 7; q. 89, aa.
1-2; II Contra Gentiles, cc. 59, 72.)
XIX.- Cognitionem ergo accipimus a rebus sensibilibus. Cum autem sensibile non sit
intelligibile in actu, praeter intellectum formaliter intelligentem, admittenda est
in anima virtus activa, quae species intelligibiles a phantasmatibus abstrahat.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, q. 79, aa. 3-4; q. 84, aa. 6-7; II
Contra Gentiles, c. 76 et suiv.; De Spiritualibus creatoris, a. 10.)
XX.- Per has species directe universalia cognoscimus; singularia sensu attingimus,
tum etiam intellectu per conversionem ad phantasmata; ad cognitionem vero
spiritualium per analogiam ascendimus.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, questions 85-88.)
XXI.- Intellectum sequitur, non praecedit voluntas, quae necessario appetit id quod
sibi praesentatur tanquam bonum ex omni parte explens appetitum, sed inter plura
bona, quae judicio mutabili appetenda proponuntur, libere eligit. Sequitur proinde
electio judicium practicum ultimum; at quod sit ultimum, voluntas efficit.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, qq. 82-83; II Contra Gentiles, cc.
72 et suiv.; De Veritate, q. 22, a. 5; De Malo, q. 11.)
XXII.- Deum esse neque immediata intuitione percipimus, neque a priori demonstramus,
sed utique a posteriori, hoc est, per ea quae facta sunt, ducto argumento ab
effectibus ad causam : videlicet, a rebus quae moventur et sui motus principium
adaequatum esse non possunt, ad primum motorem immobilem : a processu rerum
mundanarum e causis inter se subordinatis, ad primam causam incausatam; a
corruptibilibus, quae aequaliter se habent ad esse et non esse, ad ens absolute
necessarium; ab iis quae secundum minoratas perfectiones essendi, vivendi,
intelligendi, plus et minus sunt, vivunt, intelligunt, ad eum qui est maxime
intelligens, maxime vivens, maxime ens; denique ab ordine universi ad intellectum
sezparatum qui res ordinavit, disposuit et dirigit in finem.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, q. 2; I Contra Gentiles, cc. 12 et
31; III Contra Gentiles, qq. 10 et 11; De Veritate, qq. 1 et 10; De Potentia, qq. 4
et 7.)
XXIII.- Divina essentia, per hoc quod exercitae actualitati ipsius esse
identificatur, seu per hoc quod est ipsum Esse subsistens, in sua veluti metaphysica
ratione bene nobis constituta proponitur, et per hoc idem rationem nobis exhibet
suae infinitatis in perfectione.
(cfr. S. Thomas, I Sent., dist. 8, q. 1; Somme théologique, Ire Partie, q. 4, a. 2;
q. 13, a. 11.)
XXIV.- Ipsa igitur puritate sui esse, a finitis omnibus rebus secernitur Deus. Inde
infertur primo, mumdum nonnisi per creationem a Deo procedere potuisse; deinde
virtutem creativam, qua per se primo attingitur ens in quantum ens, nec miraculose
ulli finitae naturae esse communicabilem; nullum denique creatum agens in esse
cujuscumque effectus influere, nisi motione accepta a prima Causa.
(cfr. S. Thomas, Somme théologique, Ire Partie, qq. 44-45, 105; II Contra Gentiles,
cc. 6-15; III, cc. 66-69; IV, c. 44; Questions disputées : de Potentia, surtout q.
3, a. 7.)
🛒 ricerche / acquisti
cerca libri su Amazon sul tema: etexts e-texts filosofici S.Tommaso d'Aquino le 24 tesi e-book e-reader e-book reader ereader Kindle Kobo cultura libri on-line Le 24 tesi tomiste .