Epigrammi
libri X - XIV
Marziale
M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER X
I
Si nimius videor seraque coronide longus
Esse liber, legito pauca: libellus ero.
Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
II
Festinata prior, decimi mihi cura libelli
Elapsum manibus nunc revocavit opus.
Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
Et meliore tui parte superstes eris.
Marmora Messallae findit caprificus, et audax
Dimidios Crispi mulio ridet equos:
At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
Solaque non norunt haec monumenta mori.'
III
Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
Et foeda linguae probra circulatricis,
Quae sulphurato nolit empta ramento
Vatiniorum proxeneta fractorum,
Poeta quidam clancularius spargit
Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
Voce ut loquatur psittacus coturnicis
Et concupiscat esse Canus ascaules?
Procul a libellis nigra sit meis fama,
Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
Cur ego laborem notus esse tam prave,
Constare gratis cum silentium possit?
IV
Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
Quid tibi dormitor proderit Endymion?
Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui
Odit amatrices Hermaphroditus aquas?
Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'
Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
Invenies: hominem pagina nostra sapit.
Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
Nec te scire: legas Aetia Callimachi.
V
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor
Quos colere debet, laesit impio versu,
Erret per urbem pontis exul et clivi,
Interque raucos ultimus rogatores
Oret caninas panis inprobi buccas;
Illi December longus et madens bruma
Clususque fornix triste frigus extendat:
Vocet beatos clamitetque felices,
Orciniana qui feruntur in sponda.
At cum supremae fila venerint horae
Diesque tardus, sentiat canum litem
Abigatque moto noxias aves panno.
Nec finiantur morte supplicis poenae,
Sed modo severi sectus Aeaci loris,
Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
Nunc inter undas garruli senis siccus
Delasset omnis fabulas poetarum:
Et cum fateri Furia iusserit verum,
Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'
VI
Felices, quibus urna dedit spectare coruscum
Solibus Arctois sideribusque ducem.
Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis
Lucebit Latia culta fenestra nuru?
Quando morae dulces longusque a Caesare pulvis
Totaque Flaminia Roma videnda via?
Quando eques et picti tunica Nilotide Mauri
Ibitis, et populi vox erit una 'Venit'?
VII
Nympharum pater amniumque, Rhene,
Quicumque Odrysias bibunt pruinas,
Sic semper liquidis fruaris undis,
Nec te barbara contumeliosi
Calcatum rota conterat bubulci;
Sic et cornibus aureis receptis
Et Romanus eas utraque ripa:
Traianum populis suis et urbi,
Thybris te dominus rogat, remittas.
VIII
Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.
IX
Undenis pedibusque syllabisque
Et multo sale nec tamen protervo
Notus gentibus ille Martialis
Et notus populis--quid invidetis?--
Non sum Andraemone notior caballo.
X
Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras,
Mane salutator limina mille teras,
Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,
Qui de plebe Numae densaque turba sumus?
Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
Hoc tu--sed quanto blandius!--ipse facis.
Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,
Per medium pugnas et prior ire lutum.
Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas
Et pariter geminas tendis in ora manus.
Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
Dimisit nostras purpura vestra togas.
XI
Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,
Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.
Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque
Et lotam, ut multum, terve quaterve togam.'
Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?
Qui donat quamvis plurima, plura negat.
XII
Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas
Et Phaethontei qui petis arva Padi,
Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter,
Grata licet sine te sit mihi nulla dies:
Sed desiderium tanti est, ut messe vel una
Urbano releves colla perusta iugo.
I precor et totos avida cute combibe soles,--
O quam formosus, dum peregrinus eris!
Et venies albis non cognoscendus amicis
Livebitque tuis pallida turba genis.
Sed via quem dederit, rapiet cito Roma colorem,
Niliaco redeas tu licet ore niger.
XIII
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras,
Pendula quod patriae visere tecta libet,
Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis
Et praetextata cultus amicitia,
Tu facis; in terris quo non est alter Hiberis
Dulcior et vero dignus amore magis.
Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni
Et poteram Scythicas hospes amare casas.
Si tibi mens eadem, si nostri mutua cura est,
In quocumque loco Roma duobus erit.
XIV
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros
Et Libys in longo pulvere sudet eques,
Strataque non unas cingant triclinia Baias
Et Thetis unguento palleat uncta tuo,
Candida Setini rumpant crystalla trientes,
Dormiat in pluma nec meliore Venus:
Ad nocturna iaces fastosae limina moechae,
Et madet, heu, lacrimis ianua surda tuis,
Urere nec miserum cessant suspiria pectus.
Vis dicam, male sit cur tibi, Cotta? bene est.
XV
Cedere de nostris nulli te dicis amicis.
Sed, sit ut hoc verum, quid, rogo, Crispe, facis?
Mutua cum peterem sestertia quinque, negasti,
Non caperet nummos cum gravis arca tuos.
Quando fabae nobis modium farrisve dedisti,
Cum tua Niliacus rura colonus aret?
Quando brevis gelidae missa est toga tempore brumae?
Argenti venit quando selibra mihi?
Nil aliud video, quo te credamus amicum,
Quam quod me coram pedere, Crispe, soles.
XVI
Dotatae uxori cor harundine fixit acuta,
Sed dum ludit Aper: ludere novit Aper.
XVII
Si donare vocas promittere nec dare, Gai,
Vincam te donis muneribusque meis.
Accipe Callaicis quidquid fodit Astur in arvis,
Aurea quidquid habet divitis unda Tagi,
Quidquid Erythraea niger invenit Indus in alga,
Quidquid et in nidis unica servat avis,
Quidquid Agenoreo Tyros inproba cogit aheno:
Quidquid habent omnes, accipe, quomodo das.
XVIII
Saturnalicio Macrum fraudare tributo
Frustra, Musa, cupis: non licet: ipse petit;
Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit,
Et queritur nugas obticuisse meas.
Mensorum longis sed nunc vacat ille libellis.
Appia, quid facies, si legit ista Macer?
XIX
Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,
Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.
Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.
Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!
XX
Nec doctum satis et parum severum,
Sed non rusticulum tamen libellum
Facundo mea Plinio Thalia
I perfer: brevis est labor peractae
Altum vincere tramitem Suburae.
Illic Orphea protinus videbis
Udi vertice lubricum theatri
Mirantisque feras avemque regis,
Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
Illic parva tui domus Pedonis
Caelata est aquilae minore pinna.
Sed ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto:
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc quod saecula posterique possint
Arpinis quoque conparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas:
Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
Cum regnat rosa, cum madent capilli:
Tunc me vel rigidi legant Catones.
XXI
Scribere te quae vix intellegat ipse Modestus
Et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?
Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:
Iudice te maior Cinna Marone fuit.
Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,
Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.
XXII
Cur spleniato saepe prodeam mento
Albave pictus sana labra cerussa,
Philaeni, quaeris? basiare te nolo.
XXIII
Iam numerat placido felix Antonius aevo
Quindecies actas Primus Olympiadas
Praeteritosque dies et tutos respicit annos
Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;
Nulla fuit, cuius non meminisse velit.
Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus: hoc est
Vivere bis, vita posse priore frui.
XXIV
Natales mihi Martiae Kalendae,
Lux formosior omnibus Kalendis,
Qua mittunt mihi munus et puellae,
Quinquagensima liba septimamque
Vestris addimus hanc focis acerram.
His vos, si tamen expedit roganti,
Annos addite bis precor novenos,
Ut nondum nimia piger senecta,
Sed vitae tribus areis peractis
Lucos Elysiae petam puellae.
Post hunc Nestora nec diem rogabo.
XXV
In matutina nuper spectatus harena
Mucius, inposuit qui sua membra focis,
Si patiens durusque tibi fortisque videtur,
Abderitanae pectora plebis habes.
Nam cum dicatur tunica praesente molesta
'Ure manum,' plus est dicere 'Non facio.'
XXVI
Vare, Paraetonias Latia modo vite per urbes
Nobilis et centum dux memorande viris,
At nunc Ausonio frustra promisse Quirino,
Hospita Lagei litoris umbra iaces.
Spargere non licuit frigentia fletibus ora,
Pinguia nec maestis addere tura rogis.
Sed datur aeterno victurum carmine nomen:
Numquid et hoc, fallax Nile, negare potes?
XXVII
Natali, Diodore, tuo conviva senatus
Accubat, et rarus non adhibetur eques,
Et tua tricenos largitur sportula nummos.
Nemo tamen natum te, Diodore, putat.
XXVIII
Annorum nitidique sator pulcherrime mundi,
Publica quem primum vota precesque vocant,
Pervius exiguos habitabas ante penates,
Plurima qua medium Roma terebat iter:
Nunc tua Caesareis cinguntur limina donis,
Et fora tot numeras, Iane, quot ora geris.
At tu, sancte pater, tanto pro munere gratus,
Ferrea perpetua claustra tuere sera.
XXIX
Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem,
Misisti dominae, Sextiliane, tuae;
Et quam donabas dictis a Marte Kalendis,
De nostra prasina est synthesis empta toga.
Iam constare tibi gratis coepere puellae:
Muneribus futuis, Sextiliane, meis.
XXX
O temperatae dulce Formiae litus,
Vos, cum severi fugit oppidum Martis
Et inquietas fessus exuit curas,
Apollinaris omnibus locis praefert.
Non ille sanctae dulce Tibur uxoris,
Nec Tusculanos Algidosve secessus,
Praeneste nec sic Antiumque miratur;
Non blanda Circe Dardanisve Caieta
Desiderantur, nec Marica nec Liris,
Nec in Lucrina lota Salmacis vena.
Hic summa leni stringitur Thetis vento;
Nec languet aequor, viva sed quies ponti
Pictam phaselon adiuvante fert aura,
Sicut puellae non amantis aestatem
Mota salubre purpura venit frigus.
Nec saeta longo quaerit in mari praedam,
Sed a cubili lectuloque iactatam
Spectatus alte lineam trahit piscis.
Si quando Nereus sentit Aeoli regnum,
Ridet procellas tuta de suo mensa:
Piscina rhombum pascit et lupos vernas,
Natat ad magistrum delicata muraena,
Nomenculator mugilem citat notum,
Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
Frui sed istis quando Roma permittit?
Quot Formianos inputat dies annus
Negotiosis rebus urbis haerenti?
O ianitores vilicique felices!
Dominis parantur ista, serviunt vobis.
XXXI
Addixti servum nummis here mille ducentis,
Ut bene cenares, Calliodore, semel.
Nec bene cenasti: mullus tibi quattuor emptus
Librarum cenae pompa caputque fuit.
Exclamare libet: 'Non est hic, inprobe, non est
Piscis: homo est; hominem, Calliodore, comes.'
XXXII
Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque,
Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
Talis erat Marcus mediis Antonius annis
Primus: in hoc iuvenem se videt ore senex.
Ars utinam mores animumque effingere posset!
Pulchrior in terris nulla tabella foret.
XXXIII
Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis,
Cecropium superas qui bonitate senem,
Sic tibi consoceri claros retinere penates
Perpetua natae det face casta Venus:
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus
Forte malus livor dixerit esse meos,
Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam
Talia contendas carmina, qui legitur.
Hunc servare modum nostri novere libelli,
Parcere personis, dicere de vitiis.
XXXIV
Di tibi dent quidquid, Caesar Traiane, mereris
Et rata perpetuo quae tribuere velint:
Qui sua restituis spoliato iura patrono
--Libertis exul non erit ille suis--,
Dignus es, ut possis totum servare clientem:
Ut--liceat tantum vera probare--potes.
XXXV
Omnes Sulpiciam legant puellae,
Uni quae cupiunt viro placere;
Omnes Sulpiciam legant mariti,
Uni qui cupiunt placere nuptae.
Non haec Colchidos adserit furorem
Diri prandia nec refert Thyestae;
Scyllam, Byblida nec fuisse credit:
Sed castos docet et probos amores,
Lusus, delicias facetiasque.
Cuius carmina qui bene aestimarit,
Nullam dixerit esse nequiorem,
Nullam dixerit esse sanctiorem.
Tales Egeriae iocos fuisse
Udo crediderim Numae sub antro.
Hac condiscipula vel hac magistra
Esses doctior et pudica, Sappho:
Sed tecum pariter simulque visam
Durus Sulpiciam Phaon amaret.
Frustra: namque ea nec Tonantis uxor
Nec Bacchi nec Apollinis puella
Erepto sibi viveret Caleno.
XXXVI
Inproba Massiliae quidquid fumaria cogunt,
Accipit aetatem quisquis ab igne cadus,
A te, Munna, venit: miseris tu mittis amicis
Per freta, per longas toxica saeva vias;
Nec facili pretio, sed quo contenta Falerni
Testa sit aut cellis Setia cara suis.
Non venias quare tam longo tempore Romam,
Haec puto causa tibi est, ne tua vina bibas.
XXXVII
Iuris et aequarum cultor sanctissime legum,
Veridico Latium qui regis ore forum,
Municipi, Materne, tuo veterique sodali
Callaicum mandas siquid ad Oceanum--.
An Laurentino turpis in litore ranas
Et satius tenues ducere credis acus,
Ad sua captivum quam saxa remittere mullum,
Visus erit libris qui minor esse tribus?
Et fatuam summa cenare pelorida mensa
Quosque tegit levi cortice concha brevis,
Ostrea Baianis quam non liventia testis,
Quae domino pueri non prohibente vorent?
Hic olidam clamosus ages in retia volpem
Mordebitque tuos sordida praeda canes:
Illic piscoso modo vix educta profundo
Inpedient lepores umida lina meos.--
Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani,
Venator capta maele superbus adest:
Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.
Callaicum mandas siquid ad Oceanum--.
XXXVIII
O molles tibi quindecim, Calene,
Quos cum Sulpicia tua iugales
Indulsit deus et peregit annos!
O nox omnis et hora, quae notata est
Caris litoris Indici lapillis!
O quae proelia, quas utrimque pugnas
Felix lectulus et lucerna vidit
Nimbis ebria Nicerotianis!
Vixisti tribus, o Calene, lustris:
Aetas haec tibi tota conputatur
Et solos numeras dies mariti.
Ex illis tibi si diu rogatam
Lucem redderet Atropos vel unam,
Malles, quam Pyliam quater senectam.
XXXIX
Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,
Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,
Ficta Prometheo diceris esse luto.
XL
Semper cum mihi diceretur esse
Secreto mea Polla cum cinaedo,
Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.
XLI
Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum
Deseris atque iubes res sibi habere suas.
Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
Constatura fuit Megalensis purpura centum
Milibus, ut nimium munera parca dares,
Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.
XLII
Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam
Halitus et soles et levis aura terat.
Celantur simili ventura Cydonea lana,
Pollice virgineo quae spoliata nitent.
Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque,
Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
XLIII
Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.
XLIV
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos
Et viridem Tethyn Oceanumque patrem,
Ergo Numae colles et Nomentana relinquis
Otia, nec retinet rusque focusque senem?
Gaudia tu differs, at non et stamina differt
Atropos, atque omnis scribitur hora tibi.
Praestiteris caro--quis non hoc laudet?--amico,
Ut potior vita sit tibi sancta fides;
Sed reddare tuis tandem mansure Sabinis
Teque tuas numeres inter amicitias.
XLV
Si quid lene mei dicunt et dulce libelli,
Si quid honorificum pagina blanda sonat,
Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis,
Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
Vaticana bibas, si delectaris aceto:
Non facit ad stomachum nostra lagona tuum.
XLVI
Omnia vis belle, Matho, dicere. Dic aliquando
Et bene; dic neutrum; dic aliquando male.
XLVII
Vitam quae faciant beatiorem,
Iucundissime Martialis, haec sunt:
Res non parta labore, sed relicta;
Non ingratus ager, focus perennis;
Lis numquam, toga rara, mens quieta;
Vires ingenuae, salubre corpus;
Prudens simplicitas, pares amici;
Convictus facilis, sine arte mensa;
Nox non ebria, sed soluta curis;
Non tristis torus, et tamen pudicus;
Somnus, qui faciat breves tenebras:
Quod sis, esse velis nihilque malis;
Summum nec metuas diem nec optes.
XLVIII
Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
Et pilata redit iamque subitque cohors.
Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas
Adtulit et varias, quas habet hortus, opes,
In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum,
Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
Secta coronabunt rutatos ova lacertos,
Et madidum thynni de sale sumen erit.
Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
Et faba fabrorum prototomique rudes;
Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
Addetur. Saturis mitia poma dabo,
De Nomentana vinum sine faece lagona,
Quae bis Frontino consule trima fuit.
Accedent sine felle ioci nec mane timenda
Libertas et nil quod tacuisse velis:
De prasino conviva meus venetoque loquatur,
Nec facient quemquam pocula nostra reum.
XLIX
Cum potes amethystinos trientes
Et nigro madeas Opimiano,
Propinas modo conditum Sabinum
Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?'
Quisquam plumbea vina volt in auro?
L
Frangat Idumaeas tristis Victoria palmas,
Plange, Favor, saeva pectora nuda manu;
Mutet Honor cultus, et iniquis munera flammis
Mitte coronatas, Gloria maesta, comas.
Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuventa
Occidis et nigros tam cito iungis equos.
Curribus illa tuis semper properata brevisque
Cur fuit et vitae tam prope meta tuae?
LI
Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni
Taurus, et alternum Castora fugit hiems;
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
Abstulit! o soles, o tunicata quies!
O nemus, o fontes solidumque madentis harenae
Litus et aequoreis splendidus Anxur aquis,
Et non unius spectator lectulus undae,
Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic
Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater,
Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
LII
Thelyn viderat in toga spadonem,
Damnatam Numa dixit esse moecham.
LIII
Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
Dum numerat palmas, credidit esse senem.
LIV
Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
LV
Arrectum quotiens Marulla penem
Pensavit digitis diuque mensa est,
Libras, scripula sextulasque dicit;
Idem post opus et suas palaestras
Loro cum similis iacet remisso,
Quanto sit levior Marulla dicit.
Non ergo est manus ista, sed statera.
LVI
Totis, Galle, iubes tibi me servire diebus
Et per Aventinum ter quater ire tuum.
Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum,
Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
Non secat et tollit stillantem Fannius uvam,
Tristia saxorum stigmata delet Eros;
Enterocelarum fertur Podalirius Hermes:
Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est?
LVII
Argenti libram mittebas; facta selibra est,
Sed piperis. Tanti non emo, Sexte, piper.
LVIII
Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus
Et propius Baias litoreamque domum,
Et quod inhumanae cancro fervente cicadae
Non novere nemus, flumineosque lacus
Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat
Pieridas: nunc nos maxima Roma terit.
Hic mihi quando dies meus est? iactamur in alto
Urbis, et in sterili vita labore perit,
Dura suburbani dum iugera pascimus agri
Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
Sed non solus amat qui nocte dieque frequentat
Limina, nec vatem talia damna decent.
Per veneranda mihi Musarum sacra, per omnes
Iuro deos: Et non officiosus amo.
LIX
Consumpta est uno si lemmate pagina, transis,
Et breviora tibi, non meliora placent.
Dives et ex omni posita est instructa macello
Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
Non opus est nobis nimium lectore guloso;
Hunc volo, non fiat qui sine pane satur.
LX
Iura trium petiit a Caesare discipulorum
Adsuetus semper Munna docere duos.
LXI
Hic festinata requiescit Erotion umbra,
Crimine quam fati sexta peremit hiems.
Quisquis eris nostri post me regnator agelli,
Manibus exiguis annus iusta dato:
Sic lare perpetuo, sic turba sospite solus
Flebilis in terra sit lapis iste tua.
LXII
Ludi magister, parce simplici turbae:
Sic te frequentes audiant capillati
Et delicatae diligat chorus mensae,
Nec calculator nec notarius velox
Maiore quisquam circulo coronetur.
Albae leone flammeo calent luces
Tostamque fervens Iulius coquit messem.
Cirrata loris horridis Scythae pellis,
Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,
Cessent et Idus dormiant in Octobres:
Aestate pueri si valent, satis discunt.
LXIII
Marmora parva quidem, sed non cessura, viator,
Mausoli saxis pyramidumque legis.
Bis mea Romano spectata est vita Tarento,
Et nihil extremos perdidit ante rogos:
Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas,
Cluserunt omnes lumina nostra manus.
Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque
Una pudicitiae mentula nota meae.
LXIV
Contigeris regina meos si Polla libellos,
Non tetrica nostros excipe fronte iocos.
Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri,
Pieria caneret cum fera bella tuba,
Non tamen erubuit lascivo dicere versu
'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
LXV
Cum te municipem Corinthiorum
Iactes, Charmenion, negante nullo,
Cur frater tibi dicor, ex Hiberis
Et Celtis genitus Tagique civis?
An voltu similes videmur esse?
Tu flexa nitidus coma vagaris,
Hispanis ego contumax capillis;
Levis dropace tu cotidiano,
Hirsutis ego cruribus genisque;
Os blaesum tibi debilisque lingua est,
Nobis filia fortius loquetur:
Tam dispar aquilae columba non est,
Nec dorcas rigido fugax leoni.
Quare desine me vocare fratrem,
Ne te, Charmenion, vocem sororem.
LXVI
Quis, rogo, tam durus, quis tam fuit ille superbus,
Qui iussit fieri te, Theopompe, cocum?
Hanc aliquis faciem nigra violare culina
Sustinet, has uncto polluit igne comas?
Quis potius cyathos aut quis crystalla tenebit?
Qua sapient melius mixta Falerna manu?
Si tam sidereos manet exitus iste ministros,
Iuppiter utatur iam Ganymede coco.
LXVII
Pyrrhae filia, Nestoris noverca,
Quam vidit Niobe puella canam,
Laertes aviam senex vocavit,
Nutricem Priamus, socrum Thyestes,
Iam cornicibus omnibus superstes,
Hoc tandem sita prurit in sepulchro
Calvo Plutia cum Melanthione.
LXVIII
Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene,
Sed domus in vico, Laelia, patricio,
Deque coloratis numquam lita mater Etruscis,
Durus Aricina de regione pater;
KÊriš mou, mšli mou, cuxÆ mou congeris usque,
--Pro pudor!--Hersiliae civis et Egeriae.
Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis,
Sed quem lascivo stravit amica viro.
Scire cupis quo casta modo matrona loquaris?
Numquid, cum crisas, blandior esse potes?
Tu licet ediscas totam referasque Corinthon,
Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
LXIX
Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
Hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
LXX
Quod mihi vix unus toto liber exeat anno,
Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
Iustius at quanto mirere, quod exeat unus,
Labantur toti cum mihi saepe dies.
Non resalutantis video nocturnus amicos,
Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.
Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,
Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,
Auditur toto saepe poeta die.
Sed nec causidico possis inpune negare,
Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
Balnea post decumam lasso centumque petuntur
Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?
LXXI
Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
Nulli sorte iacent candidiore senes:
Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
Arserunt uno funera bina rogo.
Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
Inprobius nihil his fletibus esse potest.
LXXII
Frustra, Blanditiae, venitis ad me
Attritis miserabiles labellis:
Dicturus dominum deumque non sum.
Iam non est locus hac in urbe vobis;
Ad Parthos procul ite pilleatos
Et turpes humilesque supplicesque
Pictorum sola basiate regum.
Non est hic dominus, sed imperator,
Sed iustissimus omnium senator,
Per quem de Stygia domo reducta est
Siccis rustica Veritas capillis.
Hoc sub principe, si sapis, caveto,
Verbis, Roma, prioribus loquaris.
LXXIII
Littera facundi gratum mihi pignus amici
Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
Vellet Maecenas Caesarianus eques.
Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
Non quacumque manu victima caesa litat:
A te missa venit: possem nisi munus amare,
Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
Munere sed plus est et nomine gratius ipso
Officium docti iudiciumque viri.
LXXIV
Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
Lasso clienti. Quamdiu salutator
Anteambulones et togatulos inter
Centum merebor plumbeos die toto,
Cum Scorpus una quindecim graves hora
Ferventis auri victor auferat saccos?
Non ego meorum praemium libellorum
--Quid enim merentur?--Apulos velim campos:
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
Nec quae paludes delicata Pomptinas 10
Ex arce clivi spectat uva Setini.
Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.
LXXV
Milia viginti quondam me Galla poposcit
Et, fateor, magno non erat illa nimis.
Annus abit: 'Bis quina dabis sestertia' dixit.
Poscere plus visa est quam prius illa mihi.
Iam duo poscenti post sextum milia mensem
Mille dabam nummos. Noluit accipere.
Transierant binae forsan trinaeve Kalendae,
Aureolos ultro quattuor ipsa petit.
Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:
Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.
Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
Hanc voluit: puero diximus esse datam.
Inferius numquid potuit descendere? fecit.
Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.
LXXVI
Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
Civis non Syriaeve Parthiaeve,
Nec de Cappadocis eques catastis,
Sed de plebe Remi Numaeque verna,
Iucundus, probus, innocens amicus,
Lingua doctus utraque, cuius unum est,
Sed magnum vitium, quod est poeta,
Pullo Mevius alget in cucullo,
Cocco mulio fulget Incitatus.
LXXVII
Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,
Quam quod febre perit: fecit et illa nefas.
Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!
Servari medico debuit ille suo.
LXXVIII
Ibis litoreas, Macer, Salonas,
Ibit rara fides amorque recti
Et quae, cum comitem trahit pudorem,
Semper pauperior redit potestas:
Felix auriferae colone terrae,
Rectorem vacuo sinu remittes
Optabisque moras, et exeuntem
Udo Dalmata gaudio sequeris.
Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos
Cum desiderio tui petemus.
Sed quaecumque tamen feretur illinc
Piscosi calamo Tagi notata,
Macrum pagina nostra nominabit:
Sic inter veteres legar poetas,
Nec multos mihi praeferas priores,
Uno sed tibi sim minor Catullo.
LXXIX
Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
Ad quartum breve rus emit Otacilius.
Torquatus nitidas vario de marmore thermas
Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
Castaneas centum sevit Otacilius.
Consule Torquato vici fuit ille magister,
Non minor in tanto visus honore sibi.
Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,
Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
LXXX
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
Inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
Et gemitus imo ducit de pectore, quod non
Tota miser coemat Saepta feratque domum.
Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!
Pars maior lacrimas ridet et intus habet.
LXXXI
Cum duo venissent ad Phyllida mane fututum
Et nudam cuperet sumere uterque prior,
Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.
LXXXII
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus,
Mane vel a media nocte togatus ero
Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui
Et patiar nimbos excipiamque nives.
Sed si non fias quadrante beatior uno
Per gemitus nostros ingenuasque cruces,
Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,
Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
LXXXIII
Raros colligis hinc et hinc capillos
Et latum nitidae, Marine, calvae
Campum temporibus tegis comatis;
Sed moti redeunt iubente vento
Reddunturque sibi caputque nudum
Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
Inter Spendophorum Telesphorumque
Cydae stare putabis Hermerotem.
Vis tu simplicius senem fateri,
Ut tandem videaris unus esse!
Calvo turpius est nihil comato.
LXXXIV
Miraris, quare dormitum non eat Afer?
Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
LXXXV
Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
Proxima dilectis rura paravit aquis.
Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
Inplevit saxis obposuitque vadis.
Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
Auxilium domino mersa carina tulit.
LXXXVI
Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
Flagravit quanto Laurus amore pilae.
Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
Nunc postquam desit ludere, prima pila est.
LXXXVII
Octobres age sentiat Kalendas
Facundi pia Roma Restituti:
Linguis omnibus et favete votis;
Natalem colimus, tacete lites.
Absit cereus aridi clientis,
Et vani triplices brevesque mappae
Expectent gelidi iocos Decembris.
Certent muneribus beatiores:
Agrippae tumidus negotiator
Cadmi municipes ferat lacernas;
Pugnorum reus ebriaeque noctis
Cenatoria mittat advocato;
Infamata virum puella vicit,
Veros sardonychas, sed ipsa tradat;
Mirator veterum senex avorum
Donet Phidiaci toreuma caeli;
Venator leporem, colonus haedum,
Piscator ferat aequorum rapinas.
Si mittit sua quisque, quid poetam
Missurum tibi, Restitute, credis?
LXXXVIII
Omnes persequeris praetorum, Cotta, libellos;
Accipis et ceras. Officiosus homo es.
LXXXIX
Iuno labor, Polyclite, tuus et gloria felix,
Phidiacae cuperent quam meruisse manus,
Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide
Iudice convictas non dubitante deas.
Iunonem, Polyclite, suam nisi frater amaret,
Iunonem poterat frater amare tuam.
XC
Quid vellis vetulum, Ligeia, cunnum?
Quid busti cineres tui lacessis?
Tales munditiae decent puellas
--Nam tu iam nec anus potes videri--;
Istud, crede mihi, Ligeia, belle
Non mater facit Hectoris, sed uxor.
Erras, si tibi cunnus hic videtur,
Ad quem mentula pertinere desit.
Quare si pudor est, Ligeia, noli
Barbam vellere mortuo leoni.
XCI
Omnes eunuchos habet Almo nec arrigit ipse:
Et queritur, pariat quod sua Polla nihil.
XCII
Marri, quietae cultor et comes vitae,
Quo cive prisca gloriatur Atina,
Has tibi gemellas barbari decus luci
Conmendo pinus ilicesque Faunorum
Et semidocta vilici manu structas
Tonantis aras horridique Silvani,
Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi,
Dominamque sancti virginem deam templi,
Et quem sororis hospitem vides castae
Martem mearum principem Kalendarum,
Et delicatae laureum nemus Florae,
In quod Priapo persequente confugit.
Hoc omne agelli mite parvuli numen
Seu tu cruore sive ture placabis:
'Ubicumque vester Martialis est,' dices,
'Hac, ecce, mecum dextera litat vobis
Absens sacerdos; vos putate praesentem
Et date duobus quidquid alter optabit.'
XCIII
Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras
Pictaque pampineis videris arva iugis,
Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae
Carmina, purpurea sed modo culta toga.
Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo,
Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
XCIV
Non mea Massylus servat pomaria serpens,
Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
Sed Nomentana securus germinat hortus
Arbore, nec furem plumbea mala timent.
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
Mittimus autumni cerea poma mei.
XCV
Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.
Hi, puto, non dubie se futuisse negant.
XCVI
Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas,
Miraris, Latia factus in urbe senex,
Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem
Et repetam saturae sordida rura casae.
Illa placet tellus, in qua res parva beatum
Me facit et tenues luxuriantur opes:
Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne maligno
Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
Hic pretiosa fames conturbatorque macellus,
Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
Quattuor hic aestate togae pluresve teruntur,
Autumnis ibi me quattuor una tegit.
I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicus
Cum praestare tibi possit, Avite, locus.
XCVII
Dum levis arsura struitur Libitina papyro,
Dum murram et casias flebilis uxor emit,
Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato
Heredem scripsit me Numa: convaluit.
XCVIII
Addat cum mihi Caecubum minister
Idaeo resolutior cinaedo,
Quo nec filia cultior nec uxor
Nec mater tua nec soror recumbit,
Vis spectem potius tuas lucernas
Aut citrum vetus Indicosque dentes?
Suspectus tibi ne tamen recumbam,
Praesta de grege sordidaque villa
Tonsos, horridulos, rudes, pusillos
Hircosi mihi filios subulci.
Perdet te dolor hic: habere, Publi,
Mores non potes hos et hos ministros.
XCIX
Si Romana forent haec Socratis ora, fuissent
Iulius in Saturis qualia Rufus habet.
C
Quid, stulte, nostris versibus tuos misces?
Cum litigante quid tibi, miser, libro?
Quid congregare cum leonibus volpes
Aquilisque similes facere noctuas quaeris?
Habeas licebit alterum pedem Ladae,
Inepte, frustra crure ligneo curres.
CI
Elysio redeat si forte remissus ab agro
Ille suo felix Caesare Gabba vetus,
Qui Capitolinum pariter Gabbamque iocantes
Audierit, dicet: 'Rustice Gabba, tace.'
CII
Qua factus ratione sit requiris,
Qui numquam futuit, pater Philinus?
Gaditanus, Avite, dicat istud,
Qui scribit nihil et tamen poeta est.
CIII
Municipes Augusta mihi quos Bilbilis acri
Monte creat, rapidis quem Salo cingit aquis,
Ecquid laeta iuvat vestri vos gloria vatis?
Nam decus et nomen famaque vestra sumus,
Nec sua plus debet tenui Verona Catullo
Meque velit dici non minus illa suum.
Quattuor accessit tricesima messibus aestas,
Ut sine me Cereri rustica liba datis,
Moenia dum colimus dominae pulcherrima Romae:
Mutavere meas Itala regna comas.
Excipitis placida reducem si mente, venimus;
Aspera si geritis corda, redire licet.
CIV
I nostro comes, i libelle, Flavo
Longum per mare, sed faventis undae,
Et cursu facili tuisque ventis
Hispanae pete Tarraconis arces:
Illinc te rota tollet et citatus
Altam Bilbilin et tuum Salonem
Quinto forsitan essedo videbis.
Quid mandem tibi quaeris? ut sodales
Paucos, sed veteres et ante brumas
Triginta mihi quattuorque visos
Ipsa protinus a via salutes,
Et nostrum admoneas subinde Flavum
Iucundos mihi nec laboriosos
Secessus pretio paret salubri,
Qui pigrum faciant tuum parentem.
Haec sunt. iam tumidus vocat magister
Castigatque moras, et aura portum
Laxavit melior. vale, libelle:
Navem, scis, puto, non moratur unus.
M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER XI
I
Quo tu, quo, liber otiose, tendis
cultus Sidone non cotidiana?
numquid Parthenium videre? Certe:
vadas et redeas inevolutus.
Libros non legit ille sed libellos;
nec Musis vacat, aut suis vacaret.
Ecquid te satis aestimas beatum,
contingunt tibi si manus minores?
Vicini pete porticum Quirini:
turbam non habet otiosiorem
Pompeius vel Agenoris puella,
vel primae dominus levis carinae.
Sunt illic duo tresve qui revolvant
nostrarum tineas ineptiarum,
sed cum sponsio fabulaeque lassae
de Scorpo fuerint et Incitato.
II
Triste supercilium durique severa Catonis
frons et aratoris filia Fabricii
et personati fastus et regula morum,
quidquid et in tenebris non sumus, ite foras.
Clamant ecce mei "Jo Saturnalia" versus:
et licet et sub te praeside, Nerva, libet.
Iectores tetrici salebrosum ediscite Santram:
nil mihi vobiscum'st: iste liber meus est.
III
Non urbana mea tantum Pimpleide gaudent
otia, nec vacuis auribus ista damus
sed meus in Geticis ad Martia signa pruinis
a rigido teritur centurione liber,
dicitur et nostros cantare Britannia versus.
quid prodest? Nescit sacculus ista meus.
at quam victuras poteramus pangere chartas
quantaque Pieria proelia flare tuba,
cum pia reddiderint Augustum numina terris,
et Maecenatem si tibi, Roma, darent!
IV
Sacra laresque Phrygum, quos Troiae maluit heres
quam rapere arsuras Laomedontis opes,
scriptus et aeterno nunc primum Juppiter auro
et soror et summi filia tota patris,
et qui purpureis jam tertia nomina fastis,
Jane, refers Nervae, vos precor ore pio:
hunc omnes servate ducem, servate senatum;
moribus hic vivat principis, ille suis.
V
Tanta tibi est recti reverentia, Caesar, at aequi
quanta Numae fuerat: sed Numa pauper erat.
ardua res haec est, opibus non tradere mores
et, cum tot Croesos viceris, esse Numam.
Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
Elysium liceat si vacuare nemus,
te colet invictus pro libertate Camillus,
aurum Fabricius te tribuente vo]et;
te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
imperium tradet, cum positurus erit;
et te privato cum Caesare Magnus amabit,
donabit totas et tibi Crassus opes.
Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
si Cato reddatur, Caesarianus erit.
VI
Unctis falciferi senis diebus,
regnator quibus inperat fritillus,
versu ludere non laborioso
permittis, puto, pilleata Roma.
Risisti; licet ergo, non vetamur.
Pallentes procul hinc abite curae;
quidquid venerit obvium loquamur
morosa sine cogitatione.
Misce dimidios, puer, trientes,
quales Pythagoras dabat Neroni,
misce, Dindyme, sed frequentiores:
possum nil ego sobrius; bibenti
succurrent mihi quindecim poetae.
Da nunc basia, sed Catulliana:
quae si tot fuerint quot ille dixit,
donabo tibi Passerem Catulli.
VII
Jam certe stupido non dices, Paula, marito,
ad moechum quotiens longius ire voles,
"Caesar in Albanum jussit me mane venire,
Caesar Circeios." Jam stropha talis abit.
Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva:
sed prohibet scabies ingeniumque vetus.
Infelix, quid ages? Aegram simulabis amicam?
Haerebit dominae vir comes ipse suae,
ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.
Quas igitur fraudes ingeniosa pares?
Diceret hystericam se forsitan altera moecha
in Sinuessano velle sedere lacu.
Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,
quae verum mavis dicere, Paula, viro!
VIII
Lassa quod nesterni spirant opobalsama dracti,
ultima quod curvo quae cadit nura croco;
poma quod hiberna maturescentia capsa,
arbole quod verna luxuriosus ager;
de Palatinis dominae quod Serica prelis,
sucina virginea quod regelata manu;
amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
quod qui Sicanias detinet hortus apes;
quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
quod modo divitibus lapsa corona comis:
singula quid dicam? Non sunt satis; omnia misce
hoc fragrant pueri basia mane mei.
Scire cupis nomen? Si propter basia, dicam.
Jurasti. Nimium scire, Sabine, cupis.
IX
Clarus fronde Jovis, Romani fama coturni,
spirat Apellea redditus arte Memor.
X
Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.
Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.
XI
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili
et milli secura pocula trade manu
trita patrum labris et tonso pura ministro;
anticus mensis restituatur honor.
Te potare decet gemma qui Mentora frangis
in scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.
XII
Jus tibi natorum vel septem, Zoile, detur,
dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.
XIII
Quisquis Flaminiam teris, viator,
noli nobile praeterire marmor.
Urbis deliciae salesque Nili,
ars et gratia, lusus et voluptas,
Romani decus et dolor theatri
atque omnes Veneres Cupidinesque
hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
XIV
Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
nam terra est illi quantulacumque gravis.
XV
Sunt chartae mihi quas Catonis uxor
et quas horribiles legant Sabinae:
hic totus volo rideat libellus
et sit nequior omnibus libellis.
Qui vino madeat nec erubescat
pingui sordidus esse Cosmiano,
ludat cum pueris, amet puellas,
nec per circuitus loquatur illam,
ex qua nascimur, omnium parentem,
quam sanctus Numa mentulam vocabat.
Versus hos tamen esse tu memento
Saturnalicios, Apollinaris:
mores non habet hic meos libellus.
XVI
Qui gravis es nimium, potes hinc jam, lector, abire
quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
jam mea Lampsacio lascivit pagina versu
et Tartesiaca concrepat aera manu.
O quotiens rigida pulsabis pallia vena,
sis gravior Curio Fabricioque licet!
Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
uda, puella, leges, sis Patavina licet.
Erubuit posuitque meum Lucretia librum,
sed coram Bruto; Brute,recede: leget.
XVII
Non omnis nostri nocturna est pagina libri:
invenies et quod mane, Sabine, legas.
XVIII
Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
sed rus est mihi majus in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare?
In quo ruta facit nemus Dianae,
argutae tegit ala quod cicadae,
quod formica die comedit uno,
clusae cui folium rosae corona est;
in quo non magis invenitur herba
quam Cosmi folium piperve crudum;
in quo nec cucumis jacere rectus
nec serpens habitare tota possit.
Urucam male pascit hortus unam,
consumpto moritur culix salicto,
et talpa est mihi fossor atque arator.
Non boletus hiare, non mariscae
ridere aut violae patere possunt.
Finis mus populatur et colono
tamquam sus Calydonius timetur,
et sublata volantis ungue Procnes
in nido seges est hirundinino;
et cum stet sine falce mentulaque,
non est dimidio locus Priapo.
Vix implet cocleam peracta messis,
et mustum nuce condimus picata.
Errasti, Lupe, littera sed una:
nam quo tempore praedium dedisti,
mallem tu mihi prandium dedisses.
XIX
Quaeris cur nolim te ducere, Galla? Diserta es
saepe soloecismum mentula nostra facit.
XX
Caesaris Augusti lascivos, livide, versus
sex lege, qui tristis verba Latina legis:
"Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
Fulviam ego ut futuam? Quod si me Manius oret
pedicem? faciam? Non puto, si sapiam.
'Aut futue, aut pugnemus' ait. Quid quod mihi vita
carior est ipsa mentula? Signa canant!"
Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,
qui scis Romana simplicitate loqui.
XXI
Lydia tam laxa est equitis quam culus aeni,
quam celer arguto qui sonat aere trochus,
quam rota transmisso totiens inpacta petauro,
quam vetus a crassa calceus udus aqua,
quam quae rara vagos expectant retia turdos,
quam Pompeiano vela negata Noto,
quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo,
culcita Leuconico quam viduata suo,
quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam
urpe Ravennatis guttur onocrotali.
Hanc in piscina dicor futuisse marina.
Nescio; piscinam me futuisse puto.
XXII
Mollia quod nivei duro teris ore Galaesi
basia, quod nudo cum Ganymede jaces,
---quis negat?---hoc nimium'st. Sed sit satis; inguina saltem
parce fututrici sollicitare manu.
Levibus in pueris plus haec quam mentula peccat
et faciunt digiti praecipitantque virum:
inde tragus celeresque pili mirandaque matri
barba, nec in clara balnea luce placent.
Divisit natura marem: pars una puellis,
una viris genita est. Utere parte tua.
XXIII
Nubere Sila mihi nulla non lege parata est;
sed Silam nulla ducere lege volo.
Cum tamen instaret, "deciens mihi dotis in auro
sponsa dabis" dixi. "Quid minus esse potest?"
"Nec futuam quamvis prima te nocte maritus,
communis tecum nec mihi lectus erit;
complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam,
ancillam mittes et mihi jussa tuam.
te spectante dabit nobis lasciva minister basia,
sive meus sive erit ille tuus.
Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes
ut non tangantur pallia nostra tuis.
Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro,
nec quasi nupta dabis sed quasi mater anus.
Si potes ista pati, si nil perferre recusas,
invenies qui te ducere, Sila, velit."
XXIV
Dum te prosequor et domum reduco,
aurem dum tibi praesto garrienti,
et quidquid loqueris facisque laudo,
quot versus poterant, Labulle, nasci!
Hoc damnum tibi non videtur esse,
si quod Roma legit, requirit hospes,
non deridet eques, tenet senator,
laudat causidicus, poeta carpit,
propter te perit? Hoc, Labulle, verum'st?
Hoc quisquam ferat? Ut tibi tuorum
sit major numerus togatulorum,
librorum mihi sit minor meorum?
Triginta prope jam diebus una est
nobis pagina vix peracta. Sic fit
cum cenare domi poeta non vult.
XXV
Illa salax nimium nec paucis nota puellis
stare Lino desît mentula. Lingua, cave.
XXVI
O mihi grata quies, o blanda, Telesphore, cura,
qualis in amplexu non fuit ante meo,
basia da nobis vetulo, puer, uda Falerno,
pocula da labris facta minora tuis.
Addideris super haec Veneris si gaudia vera,
esse negem melius cum Ganymede Jovi.
XXVII
Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce,
cum te sex cyathos orat amica gari,
vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum
nec dignam toto se botryone putat;
cui portat gaudens ancilla paropside rubra
allecem, sed quam protinus illa voret;
aut cum perfricuit frontem posuitque pudorem,
sucida palliolo vellera quinque petit.
At mea me libram foliati poscat amica,
aut virides gemmas sardonychasve pares,
nec nisi prima velit de Tusco Serica vico
aut centum aureolos sic velut aera roget.
Nunc tu velle putas haec me donare puellae?
Nolo, sed his ut sit digna puella volo.
XXVIII
Invasit medici Nasica phreneticus Eucti
et percidit Hylan. Hic, puto, sanus erat.
XXIX
Languida cum vetula tractare virilia dextra
coepisti, jugulor pollice, Phylli, tuo.
Jam cum me murem, cum me tua lumina dicis,
horis me refici vix puto posse decem.
Blanditias nescis: "dabo" dic "tibi milia centum
et dabo Setini jugera certa soli;
accipe vina, domum, pueros, chrysendeta, mensas."
Nil opus est digitis: sic mihi, Phylli, frica.
XXX
Os male causidicis et dicis olere poetis.
Sed fellatori, Zoile, pejus olet.
XXXI
Atreus Caecilius cucurbitarum:
sic illas quasi filios Thyestae
in partes lacerat secatque mille.
Gustu protinus has edes in ipso,
has prima feret alteraque cena.
Has cena tibi tertia reponet,
hinc seras epidipnidas parabit.
Hinc pistor fatuas facit placentas,
hinc et multiplices struit tabellas
et notas caryotidas theatris.
Hinc exit varium coco minutal,
hinc lentem positam fabamque credas;
boletos imitatur et botellos,
et caudam cybii brevesque maenas.
Hinc bellarius experitur artes,
ut condat vario vafer sapore
in rutae folium Capelliana.
Sic implet gabatas paropsidasque,
et leves scutulas cavasque lances.
Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,
unum ponere ferculis tot assem.
XXXII
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus
nec tibi de bibula sarta palude teges,
nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
nec sera nec clavis nec canis atque calix.
Tu tamen affectas, Nestor, dici atque videri
pauper et in populo quaeris habere locum.
Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
XXXIII
Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis
pervenit et victor praemia plura refert.
I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
vicit nimirum non Nero, sed prasinus.
XXXIV
Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet
esse suas; adeo nigra vetusque casa est.
Vicinos illi nitidos Maro possidet hortos.
Cenabit belle, non habitabit Aper.
XXXV
Ignotos mihi cum voces trecentos,
quare non veniam vocatus ad te
miraris quererisque litigasque.
Solus ceno, Fabulle, non libenter.
XXXVI
Gaius hanc lucem gemma mihi Julius alba
signat, io, votis redditus ecce meis.
Desperasse juvat veluti jam rupta sororum
fila; minus gaudent qui timuere nihil.
Hypne, quid expectas, piger? Immortale Falernum
funde, senem poscunt talia vota cadum:
quincunces et sex cyathos besemque bibamus,
"Gaius" ut fiat "Julius" et "Proculus."
XXXVII
Zoile, quid tota gemmam praecingere libra
te juvat et miserum perdere sardonycha?
Anulus iste tuis fuerat modo cruribus aptus:
non eadem digitis pondera conveniunt.
XXXVIII
Mulio viginti venît modo milibus, Aule.
Miraris pretium tam grave? Surdus erat.
XXXIX
Cunarum fueras motor, Charideme, mearum
et pueri custos assiduusque comes.
Jam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba
et queritur labris puncta puella meis;
sed tibi non crevi; te noster vilicus horret,
te dispensator, te domus ipsa pavet.
Ludere nec nobis nec tu permittis amare;
nil mihi vis et vis cuncta licere tibi.
Corripis, observas, quereris, suspiria ducis,
et vix a ferulis temperat ira tua.
Si Tyrios sumpsi cultus unxive capillos,
exclamas "numquam fecerat ista pater";
et numeras nostros astricta fronte trientes,
tamquam de cella sit cadus ille tua.
desine; non possum libertum ferre Catonem.
Esse virum jam me dicet amica tibi.
XL
Formosam Glyceran amat Lupercus
et solus tenet imperatque solus.
Quam toto sibi mense non fututam
cum tristis quereretur et roganti
causam reddere vellet Aeliano,
respondit Glycerae dolere dentes.
XLI
Indulget pecori nimium dum pastor Amyntas
et gaudet fama luxuriaque gregis,
cedentes oneri ramos silvamque pluentem
vicit, concussas ipse secutus opes.
Triste nemus dirae vetuit superesse ruinae
damnavitque rogis noxia ligna pater.
Pingues, Lygde, sues habeat vicinus Iollas:
te satis est nobis annumerare pecus.
XLII
Vivida cum poscas epigrammata, mortua ponis
lemmata. Qui fieri, Caeciliane, potest?
Mella jubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci,
et thyma Cecropiae Corsica ponis api!
XLIII
Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor,
corripis et culum te quoque habere refers.
Dixit idem quotiens lascivo Juno Tonanti!
Ille tamen grandi cum Ganymede jacet.
Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
tu Megaran credis non habuisse natis?
Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
Oebalius flammas jussit abire puer.
Briseis multum quamvis aversa jaceret,
Aeacidae propior levis amicus erat.
Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus
teque puta cunnos, uxor, habere duos.
XLIV
Orbus es et locuples et Bruto consule natus:
esse tibi veras credis amicitias?
Sunt verae, sed quas juvenis, quas pauper habebas.
Qui novus est, mortem diligit ille tuam.
XLV
Intrasti quotiens inscriptae limina cellae,
seu puer arrisit sive puella tibi,
contentus non es foribus veloque seraque,
secretumque jubes grandius esse tibi:
oblinitur minimae si qua est suspicio rimae
punctaque lasciva quae terebrantur acu.
Nemo est tam teneri tam sollicitique pudoris
qui vel pedicat, Canthare, vel futuit.
XLVI
Jam nisi per somnum non arrigis et tibi, Mevi,
incipit in medios mejere verpa pedes,
truditur et digitis pannucea mentula lassis
nec levat extinctum sollicitata caput.
Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis?
Summa petas: illic mentula vivit anus.
XLVII
Omnia femineis quare dilecta catervis
balnea devitat Lattara? Ne futuat.
Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra
nec petit Inachidos limina? Ne futuat.
Cur Lacedaemonio luteum ceromate corpus
perfundit gelida Virgine? Ne futuat.
cum sic feminei generis contagia vitet,
cur lingit cunnum Lattara? Ne futuat.
XLVIII
Silius haec magni celebrat monumenta Maronis,
jugera facundi qui Ciceronis habet.
Heredem dominumque sui tumulive larisve
non alium mallet nec Maro nec Cicero.
XLVIX (L)
Nulla est hora tibi qua non me, Phylli, furentem
despolies: tanta calliditate rapis.
Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto,
gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
nunc furtiva lucrifieri bombycina poscunt,
profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni,
expiet ut somnos garrula saga tuos;
nunc ut emam grandemve lupum mullumve bilibrem,
indixit cenam dives amica tibi.
Sit pudor et tandem veri respectus et aequi:
nil tibi, Phylli, nego; nil mihi, Phylli, nega.
L (XLIX)
Jam prope desertos cineres et sancta Maronis
nomina qui coleret pauper et unus erat.
Silius [optatae] succurrere censuit umbrae,
et vates vatem non minor ipse colit.
LI
Tanta est quae Titio columna pendet
quantam Lampsaciae colunt puellae.
Hic nullo comitante nec molesto
thermis grandibus et suis lavatur.
Anguste Titius tamen lavatur.
LII
Cenabis belle, Juli Cerialis, apud me;
condicio est melior si tibi nulla, veni.
Octavam poteris servare; lavabimur una:
scis quam sint Stephani balnea juncta mihi.
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
utilis, et porris fila resecta suis,
mox vetus et tenui major cordyla lacerto,
sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
altera non deerunt leni versata favilla,
et Velabrensi massa coacta foco,
et quae Picenum senserunt frigus olivae.
Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
Mentiar, ut venias: pisces, coloephia, sumen,
et chortis saturas atque paludis aves,
quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
rura vel aeterno proxima Vergilio.
LIII
Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
edita, quam Latiae pectora gentis habet!
Quale decus formae! Romanam credere matres
Italides possunt, Atthides esse suam.
Di bene quod sancto peperit fecunda marito,
quod sperat generos quodque puella nurus.
Sic placeat superis, ut conjuge gaudeat uno
et semper natis gaudeat illa tribus.
LIV
Unguenta et casias et olentem funera murram
turaque de medio semicremata rogo
et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
improbe, de turpi, Zoile, redde sinu.
A pedibus didicere manus Deccare protervae.
non miror furem, qui fugitivus eras.
LV
Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
ne credas; nihil est quod minus ille velit.
Ars est captandi quod nolis velle videri;
ne facias optat quod rogat ut facias.
Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
pallidior fiet jam pariente Lupus.
At tu consilio videaris ut usus amici,
sic morere ut factum te putet esse patrem.
LVI
Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
vis animum mirer suspiciamque tuum?
hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
et tristis nullo qui tepet igne focus,
et teges et cimex et nudi sponda grabati,
et brevis atque eadem nocte dieque toga.
O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
et stipula et nigro pane carere potes!
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
constringatque tuos purpura pexa toros,
dormiat et tecum modo qui, dum Caecuba miscet,
convivas roseo torserat ore puer:
o quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
et nihil ex ulla perdere luce voles!
rebus in angustis facile est contemnere vitam:
fortiter ille facit qui miser esse potest.
LVII
Miraris docto quod carmina mitto, Severe,
ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
Juppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
nos tamen exta Jovi cruda merumque damus.
Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
si quod habes non vis, ergo quid accipies?
LVIII
Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,
magna rogas--puta me velle negare: licet?--
et nisi juratus dixi "dabo", subtrahis illas,
permittunt in me quae tibi multa, natis.
Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est,
tunc libertatem divitiasque roget?
Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,
latro rogat; res est imperiosa timor:
sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
frangam tonsori crura manusque simul.
At tibi nil faciam, sed lota mentula lana
laikazein cupidae dicet avaritiae.
LIX
Senos Charinus omnibus digitis gerit
nec nocte ponit anulos
nec cum lavatur. Causa quae sit quaeritis?
dactyliothecam non habet.
LX
Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta requiris?
pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet;
ulcus habet Priami quod tendere possit alutam
quodque senem Pelian non sinat esse senem;
ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,
quod sanare Criton, non quod Hygia potest.
At Chione non sentit opus nec vocibus ullis
adjuvat, absentem marmoreamve putes.
Exorare, dei, si vos tam magna liceret
et bona velletis tam pretiosa dare,
hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet
ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.
LXI
Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
Summemmianis inquinatior buccis,
quem cum fenestra vidit a Suburana
obscena nudum Leda, fornicem cludit
mediumque mavult basiare quam summum,
modo qui per omnes viscerum tubos ibat
et voce certa consciaque dicebat
puer an puella matris esset in ventre,
(gaudete cunni; vestra namque res acta est)
arrigere linguam non potest fututricem.
Nam dum tumenti mersus haeret in vulva
et vagientes intus audit infantes,
partem gulosam solvit indecens morbus.
Nec purus esse nunc potest nec impurus.
LXII
Lesbia se jurat gratis numquam esse fututam.
Verum'st. Cum futui vult, numerare solet.
LXIII
Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,
et quare mihi tam mutuniati
sint leves pueri subinde quaeris.
Dicam simpliciter tibi roganti:
pedicant, Philomuse, curiosos.
LXIV
Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.
LXV
Sescenti cenant a te, Justine, vocati
lucis ad officium quae tibi prima fuit.
Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
nec locus hic nobis invidiosus erat.
Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
sescentis hodie, cras mihi natus eris.
LXVI
Et delator es et calumniator,
et fraudator es et negotiator,
et fellator es et lanista. Miror
quare non habeas, Vacerra, nummos.
LXVII
Nil mihi das vivus; dicis post fata daturum.
Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
LXVIII
Parva rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
Ut pudeat levius, tu, Matho, magna roga.
LXIX
Amphitheatrales inter nutrita magistros
venatrix, silvis aspera, blanda domi,
Lydia dicebar, domino fidissima Dextro,
qui non Erigones mallet habere canem,
nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus
luciferae pariter venit ad astra deae.
Non me longa dies nec inutilis abstulit aetas,
qualia Dulichio fata fuere cani:
fulmineo spumantis apri sum dente perempta,
quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras.
Non potui fato nobiliore mori.
LXX
Vendere, Tucca, potes centenis milibus emptos?
Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
Nec te blanditiae, nec verba rudesve querelae,
nec te dente tuo saucia colla movent?
ah facinus! Tunica patet inguen utrimque levata,
inspiciturque tua mentula facta manu.
Si te delectat numerata pecunia, vende
argentum, mensas, murrina, rura, domum;
vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
ne pueros vendas, omnia vende miser.
Luxuria est emere hos--quis enim dubitatve negatve?--
sed multo major vendere luxuria est.
LXXI
Hystericam vetulo se dixerat esse marito
et queritur futui Leda necesse sibi;
sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
seque refert potius proposuisse mori.
Vir rogat ut vivat virides nec deserat annos,
et fieri quod jam non facit ipse sinit.
Protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
tollunturque pedes. O medicina gravis!
LXXII
Drauci Natta sui vorat pipinnam,
collatus cui gallus est Priapus.
LXXIII
Venturum juras semper mihi, Lygde, roganti
constituisque horam constituisque locum.
Cum frustra jacui longa prurigine tentus,
succurrit pro te saepe sinistra mihi.
Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.
LXXIV
Curandum penem commisit Baccara Raetus
rivali medico. Baccara Gallus erit.
LXXV
Theca tectus ahenea lavatur
tecum, Caelia, servus; ut quid, oro,
non sit cum citharoedus aut choraules?
Non vis, ut puto, mentulam videre.
Quare cum populo lavaris ergo?
Omnes an tibi nos sumus spadones?
Ergo, ne videaris invidere,
servo, Caelia, fibulam remitte.
LXXVI
Solvere, Paete, decem tibi me sestertia cogis,
perdiderit quoniam Bucco ducenta tibi.
Ne noceant, oro, mihi non mea crimina: tu qui
bis centena potes perdere, perde decem.
LXXVII
In omnibus Vacerra quod conclavibus
consumit horas et die toto sedet,
cenaturit Vacerra, non cacaturit.
LXXVIII
Utere femineis complexibus, utere, Victor,
ignotumque sibi mentula discat opus.
Flammea texuntur sponsae, jam virgo paratur,
tondebit pueros jam nova nupta tuos.
Pedicare semel cupido dabit illa marito,
dum metuit teli vulnera prima novi:
saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt
et dicent: "uxor, non puer, ista tibi est."
Heu quantos aestus, quantos patiere labores,
si fuerit cunnus res peregrina tibi!
Ergo Suburanae tironem trade magistrae.
Illa virum faciet; non bene virgo docet.
LXXIX
Ad primum decima lapidem quod venimus hora,
arguimur lentae crimine pigritiae.
Non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est,
misisti mulas qui mihi, Paete, tuas.
LXXX
Litus beatae Veneris aureum Baias,
Baias superbae blanda dona Naturae,
ut mille laudem, Flacce, versibus Baias,
laudabo digne non satis tamen Baias.
Sed Martialem malo, Flacce, quam Baias.
Optare utrumque pariter improbi votum'st.
Quod si deorum munere hoc mihi detur,
quid gaudiorum'st Martialis et Baiae!
LXXXI
Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen
et jacet in medio sicca puella toro.
Viribus hic, operi non est hic utilis annis:
ergo sine effectu prurit utrique labor.
Supplex illa rogat pro se miserisque duobus,
hunc juvenem facias, hunc, Cytherea, virum.
LXXXII
A Sinuessanis conviva Philostratus undis
conductum repetens nocte jubente larem
paene imitatus obit saevis Elpenora fatis,
praeceps per longos dum ruit usque gradus.
Non esset, Nymphae, tam magna pericula passus
si potius vestras ille bibisset aquas.
LXXXIII
Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te.
Nemo domum pluris, Sosibiane, locat.
LXXXIV
Qui nondum Stygias descendere quaerit ad umbras
tonsorem fugiat, si sapit, Antiochum.
Alba minus saevis lacerantur bracchia cultris,
cum furit ad Phrygios enthea turba modos;
mitior implicitas Alcon secat enterocelas
fractaque fabrili dedolat ossa manu.
Tondeat hic inopes Cynicos et Stoica menta
collaque pulverea nudet equina juba.
Hic miserum Scythica sub rupe Promethea radat,
carnificem nudo pectore poscet avem;
ad matrem fugiet Pentheus, ad Macnadas Orpheus,
Antiochi tantum barbara tela sonent.
Haec quaecumque meo numeratis stigmata mento,
in vetuli pyctae qualia fronte sedent,
non iracundis fecit gravis unguibus uxor:
Antiochi ferrum est et scelerata manus.
Unus de cunctis animalibus hircus habet cor:
barbatus vivit, ne ferat Antiochum.
LXXXV
Sidere percussa est subito tibi, Zoile, lingua,
dum lingis. Certe, Zoile, nunc futuis.
LXXXVI
Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat
assidue tussis, Parthenopaee, tibi,
mella dari nucleosque jubet dulcesque placentas
et quidquid pueros non sinit esse truces.
At tu non cessas totis tussire diebus.
Non est haec tussis, Parthenopaee, gula est.
LXXXVII
Dives eras quondam: sed tunc pedico fuisti
et tibi nulla diu femina nota fuit.
Nunc sectaris anus. O quantum cogit egestas!
Illa fututorem te, Charideme, facit.
LXXXVIII
Multis jam, Lupe, posse se diebus
pedicare negat Carisianus.
Causam cum modo quaererent sodales,
ventrem dixit habere se solutum.
LXXXIX
Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas?
A te vexatas malo tenere rosas.
XC
Carmina nulla probas molli quae limite currunt,
sed quae per salebras altaque saxa cadunt,
et tibi Maeonio quoque carmine majus habetur,
"Lucili columella hic situ' Metrophanes";
attonitusque legis "terrai frugiferai",
Accius et quidquid Pacuviusque vomunt.
Vis imiter veteres, Chrestille, tuosque poetas?
Dispeream ni scis mentula quid sapiat.
XCI
Aeolidos Canace jacet hoc tumulata sepulchro,
ultima cui parvae septima venit hiems.
"Ah scelus, ah facinus!" Properas qui flere, viator,
non licet hic vitae de brevitate queri:
tristius est leto leti genus: horrida vultus
abstulit et tenero sedit in ore lues,
ipsaque crudeles ederunt oscula morbi
nec data sunt nigris tota labella rogis.
Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
debuerant alia fata venire via.
Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
ne posset duras flectere lingua deas.
XCII
Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
XCIII
Pierios vatis Theodori flamma penates
abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
non arsit pariter quod domus et dominus!
XCIV
Quod nimium lives nostris et ubique libellis
detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
compilas: et sic, verpe poeta, sapis.
Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis
pedicas puerum, verpe poeta, meum.
Ecce negas jurasque mihi per templa Tonantis.
Non credo: jura, verpe, per Anchialum.
XCV
Incideris quotiens in basia fellatorum,
in solium puta te mergere, Flacce, caput.
XCVI
Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas
et puerum prohibes divitis imbre lacus?
Barbare, non debet, summoto cive ministro,
captivam victrix unda levare sitim.
XCVII
Una nocte quater possum: sed quattuor annis
si possum, peream, te Telesilla semel.
XCVIII
Effugere non est, Flacce, basiatores.
Instant, morantur; persecuntur, occurrunt
et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
Non ulcus acre pusulaeve lucentes,
nec triste mentum sordidique lichenes,
nec labra pingui delibuta cerato,
nec congelati gutta proderit nasi.
Et aestuantem basiant et algentem,
et nuptiale basium reservantem.
Non te cucullis asseret caput tectum,
lectica nec te tuta pelle veloque,
nec vindicabit sella saepibus clusa:
rimas per omnis basiator intrabit.
Non consulatus ipse, non tribunatus
senive fasces nec superba clamosi
lictoris abiget virga basiatorem:
sedeas in alto tu licet tribunali
et e curuli jura gentibus reddas,
ascendet illa basiator atque illa.
Febricitantem basiabit et flentem,
dabit oscitanti basium natantique,
dabit cacanti. Remedium mali solum est,
facias amicum basiare quem nolis.
XCIX
De cathedra quotiens surgis--jam saepe notavi--,
pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
Quas cum conata es dextra, conata sinistra
vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
sic constringuntur gemina Symplegade culi
et nimias intrant Cyaneasque natis.
Emendare cupis vitium deforme? docebo:
Lesbia, nec surgas censeo nec sedeas.
C
Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
cujus acertos anuli mei cingant,
quae clune nudo radat et genu pungat,
cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
Sed idem amicam nolo mille librarum.
Carnarius sum, pinguiarius non sum.
CI
Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
Tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.
CII
Non est mentitus qui te mihi dixit habere
formosam carnem, Lydia, non faciem.
Est ita, si taceas et si tam muta recumbas
quam silet in cera vultus et in tabula.
Sed quotiens loqueris, carnem quoque, Lydia, perdis
et sua plus nulli quam tibi lingua nocet.
Audiat aedilis ne te videatque caveto:
portentum'st, quotiens coepit imago loqui.
CIII
Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni,
ut mirer fieri te potuisse patrem.
CIV
Uxor, vade foras aut moribus utere nostris:
non sum ego nec Curius nec Numa nec Tatius.
Me jucunda juvant tractae per pocula noctes:
tu properas pota surgere tristis aqua.
Tu tenebris gaudes: me ludere teste lucerna
et juvat admissa rumpere luce latus.
Fascia te tunicaeque obscuraque pallia celant:
at mihi nulla satis nuda puella jacet.
basia me capiunt blandas imitata columbas:
tu mihi das aviae qualia mane soles.
Nec motu dignaris opus nec voce juvare
nec digitis, tamquam tura merumque pares:
masturbabantur Phrygii post ostia servi,
Hectoreo quotiens sederat uxor equo,
et quamvis Ithaco stertente pudica solebat
illic Penelope semper habere manum.
Pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho,
Julia Pompeio, Porcia, Brute, tibi;
dulcia Dardanio nondum miscente ministro
pocula Juno fuit pro Ganymede Jovi.
Si te delectat gravitas, Lucretia toto
sis licet usque die: Laida nocte volo.
CV
Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
Saltem semissem, Garrice, solve mihi.
CVI
Vibi Maxime, si vacas havere,
hoc tantum lege: namque et occupatus
et non es nimium laboriosus.
Transis hos quoque quattuor? Sapisti.
CVII
Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
et quasi perlectum, Septiciane, refers.
Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum'st.
Perlegi libros sic ego quinque tuos.
CVIII
Quamvis tam longo possis satur esse libello,
lector, adhuc a me disticha pauca petis.
Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER XII
Valerius Martialis Prisco suo S.
Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solacio et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; adversus quod difficile est habere cotidie bonum stomachum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti tibi ab urbe et exigenti negarem--cui non refero gratiam, si tantum ea praesto quae possum--, imperavi mihi, quod indulgere consueram, et studui paucissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
I
Retia dum cessant latratoresque Molossi
Et non invento silva quiescit apro,
Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
II
Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
Vel si malueris, prima gradiere Subura;
Atria sunt illic consulis alta mei:
Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
Nec nimium siccis perleget ipse genis.
Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
III
Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
Maecenas, atavis regibus ortus eques,
Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
Largiri, praestare, breves extendere census,
Et dare quae faciles vix tribuere dei,
Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
Temporibusque malis ausus es esse bonus.
IV
Longior undecimi nobis decimique libelli
Artatus labor est et breve rasit opus.
Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
V
Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
Ite sacra--iam non pulverulenta--via.
Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
Iam redeunt; longi terga dedere metus.
Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
VII
Toto vertice quot gerit capillos,
Annos si tot habet Ligeia, trima est.
VIII
Terrarum dea gentiumque Roma,
Cui par est nihil et nihil secundum,
Traiani modo laeta cum futuros
Tot per saecula conputaret annos,
Et fortem iuvenemque Martiumque
In tanto duce militem videret,
Dixit praeside gloriosa tali:
'Parthorum proceres ducesque Serum,
Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
Possum ostendere Caesarem; venite.'
IX
Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
Et placido fruitur pax peregrina iugo.
Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
Misisti mores in loca nostra tuos.
X
Habet Africanus miliens, tamen captat.
Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
XI
Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
Et si forte--sed hoc vix est sperare--vacabit,
Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
XII
Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
XIII
Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
Odisse, quam donare, vilius constat.
XIV
Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,
Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
Saepe satisfecit praedae venator, et acri
Decidit excussus, nec rediturus, equo.
Insidias et campus habet: nec fossa nec agger
Nec sint saxa licet, fallere plana solent.
Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet,
Invidia fati sed leviore cadat.
Si te delectant animosa pericula, Tuscis
--Tutior est virtus--insidiemur apris.
Quid te frena iuvant temeraria? saepius illis,
Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.
XV
Quidquid Parrhasia nitebat aula,
Donatum est oculis deisque nostris.
Miratur Scythicas virentis auri
Flammas Iuppiter, et stupet superbi
Regis delicias gravesque lusus:
Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
Omnes cum Iove nunc sumus beati;
At nuper--pudet, a pudet fateri--
Omnes cum Iove pauperes eramus.
XVI
Addixti, Labiene, tres agellos;
Emisti, Labiene, tres cinaedos:
Pedicas, Labiene, tres agellos.
XVII
Quare tam multis a te, Laetine, diebus
Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
Dormit et in pluma purpureoque toro.
Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
Ad Damam potius vis tua febris eat?
XVIII
Dum tu forsitan inquietus erras
Clamosa, Iuvenalis, in Subura,
Aut collem dominae teris Dianae;
Dum per limina te potentiorum
Sudatrix toga ventilat vagumque
Maior Caelius et minor fatigant:
Me multos repetita post Decembres
Accepit mea rusticumque fecit
Auro Bilbilis et superba ferro.
Hic pigri colimus labore dulci
Boterdum Plateamque--Celtiberis
Haec sunt nomina crassiora terris--:
Ingenti fruor inproboque somno,
Quem nec tertia saepe rumpit hora,
Et totum mihi nunc repono, quidquid
Ter denos vigilaveram per annos.
Ignota est toga, sed datur petenti
Rupta proxima vestis a cathedra.
Surgentem focus excipit superba
Vicini strue cultus iliceti,
Multa vilica quem coronat olla.
Venator sequitur, sed ille quem tu
Secreta cupias habere silva;
Dispensat pueris rogatque longos
Levis ponere vilicus capillos.
Sic me vivere, sic iuvat perire.
XIX
In thermis sumit lactucas, ova, lacertum,
Et cenare domi se negat Aemilius.
XX
Quare non habeat, Fabulle, quaeris
Uxorem Themison? habet sororem.
XXI
Municipem rigidi quis te, Marcella, Salonis
Et genitam nostris quis putet esse locis?
Tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent,
Audierint si te vel semel, esse suam;
Nulla nec in media certabit nata Subura
Nec Capitolini collis alumna tibi;
Nec cito ridebit peregrini gloria partus,
Romanam deceat quam magis esse nurum.
Tu desiderium dominae mihi mitius urbis
Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.
XXII
Quam sit lusca Philaenis indecenter,
Vis dicam breviter tibi, Fabulle?
Esset caeca decentior Philaenis.
XXIII
Dentibus atque comis--nec te pudet--uteris emptis.
Quid facies oculo, Laelia? non emitur.
XXIV
O iucunda, covinne, solitudo,
Carruca magis essedoque gratum
Facundi mihi munus Aeliani!
Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid
In buccam tibi venerit, loquaris:
Non rector Libyci niger caballi,
Succinctus neque cursor antecedit;
Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
O si conscius esset hic Avitus,
Aurem non ego tertiam timerem.
Totus quam bene sic dies abiret!
XXV
Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
Idem, si pro me spondet agellus, habes:
Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
Credis coliculis arboribusque meis.
Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.
Exilii comitem quaeris: agellus eat.
XXVI
A latronibus esse te fututam
Dicis, Saenia: sed negant latrones.
XXVII
Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
XXVIII
Hermogenes tantus mapparum, , fur est,
Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
Inveniet, mappam qua ratione trahat:
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
Casuras alte sic rapit Iris aquas.
Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
Praetori mappam surpuit Hermogenes.
Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:
Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
Quamvis non modico caleant spectacula sole,
Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.
Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
Inter adorantes cum stetit Hermogenes.
Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,
A cena semper rettulit Hermogenes.
XXIX
Sexagena teras cum limina mane senator,
Esse tibi videor desidiosus eques,
Quod non a prima discurram luce per urbem
Et referam lassus basia mille domum.
Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis
Aut Nomadum gentes Cappadocumve petas:
At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos
Et matutinum ferre patique lutum,
Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit aluta
Et subitus crassae decidit imber aquae
Nec venit ablatis clamatus verna lacernis,
Accedit gelidam servus ad auriculam
Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
Viginti nummis? non ego: malo famem,
Quam sit cena mihi, tibi sit provincia merces,
Et faciamus idem nec mereamur idem.
XXX
Siccus, sobrius est Aper; quid ad me?
Servum sic ego laudo, non amicum.
XXXI
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini
Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,
Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto,
Quodque viret Iani mense nec alget holus,
Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis,
Quaeque gerit similes candida turris aves,
Munera sunt dominae: post septima lustra reverso
Has Marcella domos parvaque regna dedit.
Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos,
Alcinoo possem dicere 'Malo meos.'
XXXII
O Iuliarum dedecus Kalendarum,
Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, vidi;
Quas non retentas pensione pro bima
Portabat uxor rufa crinibus septem
Et cum sorore cana mater ingenti.
Furias putavi nocte Ditis emersas.
Has tu priores frigore et fame siccus
Et non recenti pallidus magis buxo
Irus tuorum temporum sequebaris.
Migrare clivom crederes Aricinum.
Ibat tripes grabatus et bipes mensa,
Et cum lucerna corneoque cratere
Matella curto rupta latere meiebat;
Foco virenti suberat amphorae cervix;
Fuisse gerres aut inutiles maenas
Odor inpudicus urcei fatebatur,
Qualis marinae vix sit aura piscinae.
Nec quadra deerat casei Tolosatis,
Quadrima nigri nec corona pulei
Calvaeque restes alioque cepisque,
Nec plena turpi matris olla resina,
Summemmianae qua pilantur uxores
Quid quaeris aedes vilicesque derides,
Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
Haec sarcinarum pompa convenit ponti.
XXXIII
Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos.
Nil nisi ficetum nunc Labienus habet.
XXXIV
Triginta mihi quattuorque messes
Tecum, si memini, fuere, Iuli.
Quarum dulcia mixta sunt amaris,
Sed iucunda tamen fuere plura;
Et si calculus omnis huc et illuc
Diversus bicolorque digeratur,
Vincet candida turba nigriorem.
Si vitare velis acerba quaedam
Et tristis animi cavere morsus,
Nulli te facias nimis sodalem:
Gaudebis minus et minus dolebis.
XXXV
Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,
Dicere percisum te mihi saepe soles.
Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.
Nam quisquis narrat talia, plura tacet.
XXXVI
Libras quattuor aut duas amico
Algentemque togam brevemque laenam,
Interdum aureolos manu crepantis,
Possint ducere qui duas Kalendas,
Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,
Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?
Ut verum loquar, optimus malorum es.
Pisones Senecasque Memmiosque
Et Crispos mihi redde, sed priores:
Fies protinus ultimus bonorum.
Vis cursu pedibusque gloriari?
Tigrim vince levemque Passerinum:
Nulla est gloria praeterire asellos.
XXXVII
Nasutus nimium cupis videri.
Nasutum volo, nolo polyposum.
XXXVIII
Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris
Incedit tota notus in urbe nimis,
Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,
Ore tener, latus pectore, crure glaber,
Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,
Non est quod timeas, Candide: non futuit.
XXXIX
Odi te, quia bellus es, Sabelle.
Res est putida bellus et Sabellus.
Bellum denique malo, quam Sabellum.
Tabescas utinam, Sabelle belle!
XL
Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:
Res una est, sine me quam facis, et taceo.
Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,
'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.
XLI
Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:
Et dici cupis et cupis videri.
XLII
Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,
Hac qua lege viro nubere virgo solet.
Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,
Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur
Hoc satis? expectas numquid ut et pariat?
XLIII
Facundos mihi de libidinosis
Legisti nimium, Sabelle, versus,
Quales nec Didymi sciunt puellae
Nec molles Elephantidos libelli.
Sunt illic Veneris novae figurae,
Quales perditus audeat fututor,
Praestent et taceant quid exoleti,
Quo symplegmate quinque copulentur,
Qua plures teneantur a catena,
Extinctam liceat quid ad lucernam.
Tanti non erat, esse te disertum.
XLIV
Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen
Qui geris et studio corda propinqua meis;
Carmina cum facias soli cedentia fratri,
Pectore non minor es, sed pietate prior.
Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,
Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;
Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.
XLV
Haedina tibi pelle contegenti
Nudae tempora verticemque calvae,
Festive tibi, Phoebe, dixit ille,
Qui dixit caput esse calceatum.
XLVI
Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
Nec tecum possum vivere, nec sine te.
XLVII
Vendunt carmina Gallus et Lupercus.
Sanos, Classice, nunc nega poetas.
XLVIII
Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
Et non esse putas haec mea vota, volo:
Si fortunatum fieri me credis et heres
Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
Sulphureusque color carnificesque pedes.
Non Albana mihi sit comissatio tanti
Nec Capitolinae pontificumque dapes;
Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
Et Vaticani perfida vappa cadi.
Convivas alios cenarum quaere magister,
Quos capiant mensae regna superba tuae:
Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
XLIX
Crinitae Line paedagoge turbae,
Rerum quem dominum vocat suarum
Et credit cui Postumilla dives
Gemmas, aurea, vina, concubinos:
Sic te perpetua fide probatum
Nulli non tua praeferat patrona:
Succurras misero, precor, furori
Et serves aliquando neglegenter
Illos qui male cor meum perurunt,
Quos et noctibus et diebus opto
In nostro cupidus sinu videre,
Formosos, niveos, pares, gemellos,
Grandes, non pueros, sed uniones.
L
Daphnonas, platanonas et aerios pityonas
Et non unius balnea solus habes,
Et tibi centenis stat porticus alta columnis,
Calcatusque tuo sub pede lucet onyx,
Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,
Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquam
Nec somno locus est. Quam bene non habitas!
LI
Tam saepe nostrum decipi Fabullinum,
Miraris, Aule? semper homo bonus tiro est.
LII
Tempora Pieria solitus redimire corona,
Nec minus attonitis vox celebrata reis,
Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus,
Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
Dulcis in Elysio narraris fabula campo,
Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
Tu melior, quae deserto raptore redisti,
Illa virum voluit nec repetita sequi.
Ridet et Iliacos audit Menelaus amores:
Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.
Accipient olim cum te loca laeta piorum,
Non erit in Stygia notior umbra domo:
Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
Iste tibi dominam conciliabit amor.
LIII
Nummi cum tibi sint opesque tantae,
Quantas civis habet, Paterne, rarus,
Largiris nihil incubasque gazae,
Ut magnus draco, quem canunt poetae
Custodem Scythici fuisse luci.
Sed causa, ut memoras et ipse iactas,
Dirae filius est rapacitatis.
Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
Inludas quibus auferasque mentem?
Huic semper vitio pater fuisti.
LIV
Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus,
Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.
LV
Gratis qui dare vos iubet, puellae,
Insulsissimus inprobissimusque est.
Gratis ne date, basiate gratis.
Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
Sed vendat: bene basiare quantum est!
Hoc vendit quoque nec levi rapina:
Aut libram petit illa Cosmiani,
Aut binos quater a nova moneta,
Ne sint basia muta, ne maligna,
Ne clusis aditum neget labellis.
Humane tamen hoc facit, sed unum,
Gratis quae dare basium recusat
Gratis lingere non recusat, Aegle.
LVI
Aegrotas uno decies aut saepius anno,
Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet:
Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.
Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel.
LVII
Cur saepe sicci parva rura Nomenti
Laremque villae sordidum petam, quaeris?
Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendi
In urbe locus est pauperi. Negant vitam
Ludi magistri mane, nocte pistores,
Aerariorum marculi die toto;
Hinc otiosus sordidam quatit mensam
Neroniana nummularius massa,
Illinc balucis malleator Hispanae
Tritum nitenti fuste verberat saxum;
Nec turba cessat entheata Bellonae,
Nec fasciato naufragus loquax trunco,
A matre doctus nec rogare Iudaeus,
Nec sulphuratae lippus institor mercis.
Numerare pigri damna quis potest somni?
Dicet quot aera verberent manus urbis,
Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire,
Petilianis delicatus in regnis,
Cui plana summos despicit domus montis,
Et rus in urbe est vinitorque Romanus
Nec in Falerno colle maior autumnus,
Intraque limen latus essedo cursus,
Et in profundo somnus, et quies nullis
Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
Nos transeuntis risus excitat turbae,
Et ad cubilest Roma. Taedio fessis
Dormire quotiens libuit, imus ad villam.
LVIII
Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
Lecticariola est: estis, Alauda, pares.
LIX
Tantum dat tibi Roma basiorum
Post annos modo quindecim reverso,
Quantum Lesbia non dedit Catullo.
Te vicinia tota, te pilosus
Hircoso premit osculo colonus;
Hinc instat tibi textor, inde fullo,
Hinc sutor modo pelle basiata,
Hinc menti dominus periculosi,
Hinc et dexiocholus, inde lippus,
Fellatorque recensque cunnilingus.
Iam tanti tibi non fuit redire.
LX
Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
Magnaque siderei vidimus ora dei,
Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
Et qua sum genitus, vivere luce volo.
Natali pallere suo, ne calda Sabello
Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
Atque inter mensas ire, redire suas;
Excipere hos illos, et tota surgere cena
Marmora calcantem frigidiora gelu:
Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
LXI
Versus et breve vividumque carmen
In te ne faciam, times, Ligurra,
Et dignus cupis hoc metu videri.
Sed frustra metuis cupisque frustra.
In tauros Libyci ruunt leones,
Non sunt papilionibus molesti.
Quaeras, censeo, si legi laboras,
Nigri fornicis ebrium poetam,
Qui carbone rudi putrique creta
Scribit carmina, quae legunt cacantes.
Frons haec stigmate non meo notanda est.
LXII
Antiqui rex magne poli mundique prioris,
Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.
Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
Pendeat et quantus luxurietur honos?
Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,
Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
Et pater et frugi sic tua sacra colit.
At tu sancte--tuo sic semper amere Decembri--
Hos illi iubeas saepe redire dies.
LXIII
Uncto Corduba laetior Venafro,
Histra nec minus absoluta testa,
Albi quae superas oves Galaesi
Nullo murice nec cruore mendax,
Sed tinctis gregibus colore vivo:
Dic vestro, rogo, sit pudor poetae,
Nec gratis recitet meos libellos.
Ferrem, si faceret bonus poeta,
Cui possem dare mutuos dolores.
Corrumpit sine talione caelebs,
Caecus perdere non potest quod aufert:
Nil est deterius latrone nudo:
Nil securius est malo poeta.
LXIV
Vincentem roseos facieque comaque ministros
Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.
LXV
Formosa Phyllis nocte cum mihi tota
Se praestitisset omnibus modis largam,
Et cogitarem mane quod darem munus,
Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
An Baeticarum pondus acre lanarum,
An de moneta Caesaris decem flavos:
Amplexa collum basioque tam longo
Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
LXVI
Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,
Vendere quam summa vel breviore cupis.
Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
Et casa divitiis ambitiosa latet.
Gemmantes prima fulgent testudine lecti,
Et Maurusiaci pondera rara citri;
Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
Stant pueri, dominos quos precer esse meos.
Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris.
Instructam vili vendis, Amoene, domum.
LXVII
Maiae Mercurium creastis Idus,
Augustis redit Idibus Diana,
Octobres Maro consecravit Idus.
Idus saepe colas et has et illas,
Qui magni celebras Maronis Idus.
LXVIII
Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,
Atria, si sapias, ambitiosa colas.
Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,
Sed piger et senior Pieridumque comes;
Otia me somnusque iuvant, quae magna negavit
Roma mihi: redeo, si vigilatur et hic.
LXIX
Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule,
Omnes archetypos habes amicos.
LXX
Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuper
Et supra togulam lusca sederet anus
Atque olei stillam daret enterocelicus unctor,
Udorum tetricus censor et asper erat:
Frangendos calices effundendumque Falernum
Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
A sene sed postquam patruo venere trecenta,
Sobrius a thermis nescit abire domum.
O quantum diatreta valent et quinque comati!
Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.
LXXI
Nil non, Lygde, mihi negas roganti:
At quondam mihi, Lygde, nil negabas.
LXXII
Iugera mercatus prope busta latentis agelli
Et male compactae culmina fulta casae,
Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites
Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
Frumentum, milium tisanamque fabamque solebas
Vendere pragmaticus, nunc emis agricola.
LXXIII
Heredem tibi me, Catulle, dicis.
Non credam, nisi legero, Catulle.
LXXIV
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
Accipe de circo pocula Flaminio.
Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
Et nimium calidis non vitiantur aquis.
Quid, quod securo potat conviva ministro,
Et casum tremulae non timuere manus?
Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
LXXV
Festinat Polytimus ad puellas;
Invitus puerum fatetur Hypnus;
Pastas glande natis habet Secundus;
Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
Amphion potuit puella nasci.
Horum delicias superbiamque
Et fastus querulos, Avite, malo,
Quam dotis mihi quinquies ducena.
LXXVI
Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
Ebrius et crudus, nil habet agricola.
LXXVII
Multis dum precibus Iovem salutat
Stans summos resupinus usque in ungues
Aethon in Capitolio pepedit.
Riserunt homines, sed ipse divom
Offensus genitor, trinoctiali
Adfecit domicenio clientem.
Post hoc flagitium misellus Aethon,
Cum vult in Capitolium venire,
Sellas ante petit Paterclianas
Et pedit deciesque viciesque.
Sed quamvis sibi caverit crepando,
Compressis natibus Iovem salutat.
LXXVIII
Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
Et iurare iubes? Malo satis facere.
LXXIX
Donavi tibi multa, quae rogasti;
Donavi tibi plura, quam rogasti:
Non cessas tamen usque me rogare.
Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.
LXXX
Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
LXXXI
Brumae diebus feriisque Saturni
Mittebat Umber aliculam mihi pauper;
Nunc mittit alicam: factus est enim dives.
LXXXII
Effugere in thermis et circa balnea non est
Menogenen, omni tu licet arte velis.
Captabit tepidum dextra laevaque trigonem,
Inputet acceptas ut tibi saepe pilas.
Colliget et referet laxum de pulvere follem,
Et si iam lotus, iam soleatus erit.
Lintea si sumes, nive candidiora loquetur,
Sint licet infantis sordidiora sinu.
Exiguos secto comentem dente capillos
Dicet Achilleas disposuisse comas.
Fumosae feret ipse propin de faece lagonae,
Frontis et umorem colliget usque tuae.
Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec
Perpessus dicas taedia mille 'Veni!'
LXXXIII
Derisor Fabianus hirnearum,
Omnes quem modo colei timebant
Dicentem tumidas in hydrocelas,
Quantum nec duo dicerent Catulli,
In thermis subito Neronianis
Vidit se miser, et tacere coepit.
LXXXIV
Nolueram, Polytime, tuos violare capillos,
Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.
Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas
Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.
LXXXV
Pediconibus os olere dicis.
Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:
Quid tu credis olere cunnilingis?
LXXXVI
Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae:
Una est nec surgit mentula. Quid facies?
LXXXVII
Bis Cotta soleas perdidisse se questus,
Dum neglegentem ducit ad pedes vernam,
Qui solus inopi praestat et facit turbam,
Excogitavit--homo sagax et astutus--
Ne facere posset tale saepius damnum:
Excalceatus ire coepit ad cenam.
LXXXVIII
Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam
Nil praeter nasum Tongilianus habet.
LXXXIX
Quod lana caput alligas, Charine,
Non aures tibi, sed dolent capilli.
XC
Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico,
Cui gravis et fervens hemitritaeos erat,
Si Stygias aeger non esset missus ad umbras,
Ut caderet magno victima grata Iovi.
Coeperunt certam medici spondere salutem.
Ne votum solvat, nunc Maro vota facit.
XCI
Communis tibi cum viro, Magulla,
Cum sit lectulus et sit exoletus,
Quare, dic mihi, non sit et minister.
Suspiras; ratio est, times lagonam.
XCII
Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,
Si fiam locuples simque repente potens.
Quemquam posse putas mores narrare futuros?
Dic mihi, si fias tu leo, qualis eris?
XCIII
Qua moechum ratione basiaret
Coram coniuge, repperit Fabulla.
Parvum basiat usque morionem;
Hunc multis rapit osculis madentem
Moechus protinus, et suis repletum
Ridenti dominae statim remittit.
Quanto morio maior est maritus!
XCIV
Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi,
Aemula ne starent carmina nostra tuis.
Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
Elige, quid nolis--quis enim pudor, omnia velle?--
Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.
XCV
Musseti pathicissimos libellos,
Qui certant Sybariticis libellis,
Et tinctas sale pruriente chartas
Instanti lege Rufe; sed puella
Sit tecum tua, ne talassionem
Indicas manibus libidinosis
Et fias sine femina maritus.
XCVI
Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti,
Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,
Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,
In quibus et brevis est et fugitiva Venus?
Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:
Hi faciunt, ut sis femina sola viro;
Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.
Scire suos fines matrona et femina debet:
Cede sua pueris, utere parte tua.
XCVII
Uxor cum tibi sit puella, qualem
Votis vix petat inprobus maritus,
Dives, nobilis, erudita, casta,
Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,
Uxoris tibi dote quos parasti.
Et sic ad dominam reversa languet
Multis mentula milibus redempta;
Sed nec vocibus excitata blandis,
Molli pollice nec rogata surgit.
Sit tandem pudor, aut eamus in ius.
Non est haec tua, Basse: vendidisti.
XCVIII
Baetis olivifera crinem redimite corona,
Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;
Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarum
Albula navigerum per freta pandit iter:
Ominibus laetis vestras Instantius oras
Intret, et hic populis ut prior annus eat.
Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:
Qui sua metitur pondera, ferre potest
M. VALERII MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER XIII: XENIA
I.
Ne toga cordylis et paenula desit olivis
aut inopem metuat sordida blatta famem,
perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
postulat ecce novos ebria bruma sales.
Non mea magnanimo depugnat tessera telo
senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:
alea nec damnum nec facit ista lucrum.
II.
Nasutus sis usque licet, sis denique nasus,
quantum noluerat ferre rogatus Atlans,
et possis ipsum tu deridere Latinum:
non potes in nugas dicere plura meas
ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
rodere? Carne opus est, si satur esse velis.
Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
virus habe, nos haec novimus esse nihil.
Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure
nec matutina si mihi fronte venis.
III.
Omnis in hoc gracili XENIORVM turba libello
constabit nummis quattuor empta tibi.
Quattuor est nimium? Poterit constare duobus,
et faciat lucrum bybliopola Tryphon.
Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,
si tibi tam rarus quam mihi nummus erit.
Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
praetereas, si quid non facit ad stomachum.
IV. Tus.
Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae
utque diu terris da pia tura Iovi.
V. Piper.
Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo,
cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
VI. Alica.
Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
Si tibi noluerit mittere dives, emes.
VII. Faba.
Si spumet rubra conchis tibi pallida testa,
lautorum cenis saepe negare potes.
VIII. Far.
Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas,
ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
IX. Lens.
Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:
vilior est alica, carior illa faba.
X. Simula.
Nec dotes simulae possis numerare nec usus,
pistori totiens cum sit et apta coco.
XI. Hordeum.
Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis.
Haec ego coponi, non tibi, dona dedi.
XII. Frumentum.
Tercentum Libyci modios de messe coloni
sume, suburbanus ne moriatur ager.
XIII. Betae.
Vt sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae,
o quam saepe petet vina piperque cocus!
XIV. Lactucae.
Cludere quae cenas lactuca solebat avorum,
dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
XV. Ligna acapna.
Si vicina tibi Nomento rura coluntur,
ad villam moneo, rustice, ligna feras.
XVI. Rapa.
Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa
quae damus, in caelo Romulus esse solet.
XVII. Fascis coliculi.
Ne tibi pallentes moveant fastidia caules,
nitrata viridis brassica fiat aqua.
XVIII. Porri sectivi.
Fila Tarentini graviter redolentia porri
edisti quotiens, oscula clusa dato.
XIX. Porri capitati.
Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros:
in niveo virides stipite cerne comas.
XX. Napi.
Hos Amiternus ager felicibus educat hortis:
Nursinas poteris parcius esse pilas.
XXI. Asparagi.
Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna
non erit incultis gratior asparagis.
XXII. Vvae duracinae.
Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo,
sed non potanti me tibi nectar ero.
XXIII. Ficus Chiae.
Chia seni similis Baccho, quem Setia misit,
ipsa merum secum portat et ipsa salem.
XXIV. Cydonea.
Si tibi Cecropio saturata Cydonea melle
ponentur, dicas: "Haec melimela placent".
XXV. Nuces pineae.
Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,
ne cadat in miserum nostra ruina caput.
XXVI. Sorba.
Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres:
aptius haec puero quam tibi poma dabis.
XXVII. Petalium caryotarum.
Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis;
sed tamen hoc munus pauperis esse solet.
XXVIII. Vas cottanorum.
Haec tibi quae torta venerunt condita meta,
si maiora forent cottana, ficus erat.
XXIX. Vas Damascenorum.
Pruna peregrinae carie rugosa senectae
sume: solent duri solvere ventris onus.
XXX. Caseus Lunensis.
Caseus Etruscae signatus imagine Lunae
praestabit pueris prandia mille tuis.
XXXI. Caseus Vestinus.
Si sine carne voles ientacula sumere frugi,
haec tibi Vestino de grege massa venit.
XXXII. Caseus fumosus.
Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem,
sed Velabrensem qui bibit, ille sapit.
XXXIII. Casei Trebulani.
Trebula nos genuit; commendat gratia duplex,
sive levi flamma sive domamur aqua.
XXXIV. Bulbi.
Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra,
nil aliud bulbis quam satur esse potes.
XXXV. Lucanicae.
Filia Picenae venio Lucanica porcae:
pultibus hinc niveis grata corona datur.
XXXVI. Cistella olivarum.
Haec quae Picenis venit subducta trapetis
inchoat atque eadem finit oliva dapes.
XXXVII. Mala citrea.
Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti,
aut haec Massyli poma draconis erant.
XXXVIII. Colustrum.
Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis
de primo matrum lacte colustra damus.
XXXIX. Haedus.
Lascivum pecus et viridi non utile Baccho
det poenas; nocuit iam tener ille deo.
XL. Ova.
Candida si croceos circumfluit unda vitellos,
Hesperius scombri temperet ova liquor.
XLI. Porcellus lactans.
Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum
ponat, et Aetolo de sue dives edat.
XLII. Apyrina et tubures.
Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis,
de Nomentanis sed damus arboribus.
XLIII. Idem.
Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis
et vernae tubures. Quid tibi cum Libycis?
XLIV. Sumen.
Esse putes nondum sumen; sic ubere largo
et fluit et vivo lacte papilla tumet.
XLV. Pulli gallinacei.
Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,
acciperes, at nunc accipe chortis aves.
XLVI. Persica praecocia.
Vilia maternis fueramus Persica ramis:
nunc in adoptivis Persica cara sumus.
XLVII. Panes Picentini.
Picentina Ceres niveo sic nectare crescit
ut levis accepta spongea turget aqua.
XLVIII. Boleti.
Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
mittere; boletos mittere difficilest.
XLIX. Ficedulae.
Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
cur potius nomen non dedit uva mihi?
L. Terrae tubera.
Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
tubera, boletis poma secunda sumus.
LI. Turdorum decuria.
Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,
at mihi de turdis facta corona placet.
LII. Anates.
Tota quidem ponatur anas, sed pectore tantum
et cervice sapit: cetera redde coco.
LIII. Turtures.
Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis;
et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.
LIV. Perna.
Cerretana mihi fiat vel missa licebit
de Menapis: lauti de petasone vorent.
LV. Petaso.
Musteus est: propera, caros nec differ amicos.
Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.
LVI. Volva.
Te fortasse magis capiat de virgine porca;
me materna gravi de sue volva capit.
LVII. Colocasia.
Niliacum ridebis holus lanasque sequaces,
inproba cum morsu fila manuque trahes.
LVIII. Iecur anserinum.
Aspice quam tumeat magno iecur ansere maius!
Miratus dices: "Hoc, rogo, crevit ubi"?
LIX. Glires.
Tota mihi dormitur hiems et pinguior illo
tempore sum quo me nil nisi somnus alit.
LX. Cuniculi.
Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.
Monstravit tacitas hostibus ille vias.
LXI. Attagenae.
Inter sapores fertur alitum primus
Ionicarum gustus attagenarum.
LXII. Gallinae altiles.
Pascitur et dulci facilis gallina farina,
pascitur et tenebris. Ingeniosa gula est.
LXIII. Capones.
Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus,
amisit testes. Nunc mihi gallus erit.
LXIV. Idem.
Succumbit sterili frustra gallina marito.
Hunc matris Cybeles esse decebat avem.
LXV. Perdices.
Ponitur Ausoniis avis haec rarissima mensis:
hanc in piscina ludere saepe soles.
LXVI. Columbinae.
Ne violes teneras periuro dente columbas,
tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae.
LXVII. Palumbi.
Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
LXVIII. Galbuli.
Galbina decipitur calamis et retibus ales,
turget adhuc viridi cum rudis uva mero.
LXIX. Cattae.
Pannonicas nobis numquam dedit Vmbria cattas:
mavult haec domino mittere dona Pudens.
LXX. Pavones.
Miraris, quotiens gemmantis explicat alas,
et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
LXXI. Phoenicopteri.
Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis
nostra sapit. Quid si garrula lingua foret?
LXXII. Phasiani.
Argoa primum sum transportata carina.
Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.
LXXIII. Numidicae.
Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset,
ipse suas numquam barbarus edit aves.
LXXIV. Anseres.
Haec servavit avis Tarpei templa Tonantis.
Miraris? Nondum fecerat illa deus.
LXXV. Grues.
Turbabis versus nec littera tota volabit,
unam perdideris si Palamedis avem.
LXXVI. Rusticulae.
Rustica sim an perdix quid refert, si sapor idem est?
Carior est perdix. Sic sapit illa magis.
LXXVII. Cycni.
Dulcia defecta modulatur carmina lingua
cantator cycnus funeris ipse sui.
LXXVIII. Porphyriones.
Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
Et nomen prasini Porphyrionis habet.
LXXIX. Mulli vivi.
Spirat in advecto, sed iam piger, aequore mullus;
languescit. Vivum da mare: fortis erit.
LXXX. Murenae.
Quae natat in Siculo grandis murena profundo,
non valet exustam mergere sole cutem.
LXXXI. Rhombi.
Quamvis lata gerat patella rhombum,
rhombus latior est tamen patella.
LXXXII. Ostrea.
Ebria Baiano veni modo concha Lucrino:
nobile nunc sitio luxuriosa garum.
LXXXIII. Squillae.
Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae
protegit: hinc squillae maxima turba sumus.
LXXXIV. Scarus.
Hic scarus, aequoreis qui venit adesus ab undis,
visceribus bonus est, cetera vile sapit.
LXXXV. Coracinus.
Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
Pellaeae prior est gloria nulla gulae.
LXXXVI. Echini.
Iste licet digitos testudine pungat acuta,
cortice deposita mollis echinus erit.
LXXXVII. Murices.
Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas
induis, et non est hoc satis, esca sumus.
LXXXVIII. Gobii.
In Venetis sint lauta licet convivia terris,
principium cenae gobius esse solet.
LXXXIX. Lupus.
Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi,
aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
XC. Aurata.
Non omnis laudes pretiumque aurata meretur,
sed cui solus erit concha Lucrina cibus.
XCI. Acipensis.
Ad Palatinas acipensem mittite mensas:
ambrosias ornent munera rara dapes.
XCII. Lepores.
Inter aves turdus, si quid me iudice certum est
inter quadripedes mattea prima lepus.
XCIII. Aper.
Qui Diomedeis metuendus saetiger agris
Aetola cecidit cuspide, talis erat.
XCIV. Dammae.
Dente timetur aper, defendunt cornua cervum:
inbelles dammae quid nisi praeda sumus?
XCV. Oryx.
Matutinarum non ultima praeda ferarum
saevos oryx constat quot mihi morte canum!
XCVI. Cervus.
Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro.
An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?
XCVII. Lalisio.
Dum tener est onager solaque lalisio matre
pascitur, hoc infans sed breve nomen habet.
XCVIII (XCIX). Caprea.
Pendentem summa capream de rupe videbis:
casuram speres; despicit illa canes.
XCIX (XCVIII). Dorcas.
Delicium parvo donabis dorcada nato:
iactatis solet hanc mittere turba togis.
C. Onager.
Pulcher adest onager: mitti venatio debet
dentis Erythraei: iam removete sinus.
CI. Oleum Venafrum.
Hoc tibi Campani sudavit baca Venafri:
unguentum quotiens sumis, et istud olet.
CII. Garum sociorum.
Exspirantis adhuc scombri de sanguine primo
accipe fastosum, munera cara, garum.
CIII. Amphora muriae.
Antipolitani, fateor, sum filia thynni:
essem si scombri, non tibi missa forem.
CIV. Mel Atticum.
Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
Pallados a silvis nobile nectar apis.
CV. Favi Siculi.
Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,
Cecropios dicas tu licet esse favos.
CVI. Passum.
Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
CVII. Picatum.
Haec de vitifera venisse picata Vienna
ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
CVIII. Mulsum.
Attica nectareum turbatis mella Falernum.
Misceri decet hoc a Ganymede merum.
CIX. Albanum.
Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis
misit, Iuleo quae sibi monte placet.
CX. Surrentinum.
Surrentina bibis? Nec murrina picta nec aurum
sume: dabunt calices haec tibi vina suos.
CXI. Falernum.
De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
condita quo quaeris consule? Nullus erat.
CXII. Setinum.
Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
exigua vetulos misit ab urbe cados.
CXIII. Fundanum.
Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
Expressit mustum consul et ipse bibit.
CXIV. Trifolinum.
Non sum de primo, fateor, trifolina Lyaeo,
inter vina tamen septima vitis ero.
CXV. Caecubum.
Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
vitis et in media nata palude viret.
CXVI. Signinum.
Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
Ne nimium sistas, sit tibi parca sitis.
CXVII. Mamertinum.
Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
si detur, quodvis nomen habere potest.
CXVIII. Tarraconense.
Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo
haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
CXIX. Nomentanum.
Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
si te Quintus amat, commodia bibes.
CXX. Spoletinum.
De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
malueris quam si musta Falerna bibas.
CXXI. Paelignum.
Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
non tu, libertus sed bibat illa tuus.
CXXII. Acetum.
Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
esset cum vinum, vilior ilia fuit.
CXXIII. Massilitanum.
Cum tua centenos expunget sportula civis,
fumea Massiliae ponere vina potes.
CXXIV. Caeretanum.
Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
CXXV. Tarentinum.
Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
CXXVI. Vnguentum.
Vnguentum heredi numquam nec vina relinquas.
Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
CXXVII. Coronae roseae.
Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.
(APOPHORETA)
- I
Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator
Dumque decent nostrum pillea sumpta Iovem;
Nec timet aedilem moto spectare fritillo,
Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
- Divitis alternas et pauperis accipe sortes:
Praemia convivae dent sua quisque suo.
'Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.'
Quis nescit? vel quis tam manifesta negat?
Sed quid agam potius madidis, Saturne, diebus, - Quos tibi pro caelo filius ipse dedit?
Vis scribam Thebas Troiamve malasve Mycenas?
'Lude,' inquis, 'nucibus'. Perdere nolo nuces.
II
Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum:
Versibus explicitumst omne duobus opus.
Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo:
Ut, si malueris, lemmata sola legas.
III Pugillares citrei.
Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,
Essemus Libyci nobile dentis onus.
IV Quinquiplices.
Caede iuvencorum domini calet area felix,
Quinquiplici cera cum datur altus honos.
V Pugillares eborei.
Languida ne tristes obscurent lumina cerae,
Nigra tibi niveum littera pingat ebur.
VI Triplices.
Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
Cum se venturam scribet amica tibi.
VII Pugillares membranei.
Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
Delebis, quotiens scripta novare voles.
VIII Vitelliani.
Nondum legerit hos licet puella,
Novit quid cupiant Vitelliani.
IX Idem.
Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae.
Falleris: et nummos ista tabella rogat.
X Chartae maiores.
Non est, munera quod putes pusilla,
Cum donat vacuas poeta chartas.
X Chartae epistulares.
Seu leviter noto, seu caro missa sodali
Omnes ista solet charta vocare suos.
XII Loculi eborei.
Hos nisi de flava loculos implere moneta
Non decet: argentum vilia ligna ferant.
XIII Loculi lignei.
Si quid adhuc superest in nostri faece locelli,
Munus erit. Nihil est: ipse locellus erit.
XIV Tali eborei.
Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem,
Munera me dices magna dedisse tibi.
XV Tesserae.
Non sim talorum numero par tessera, dum sit
Maior, quam talis, alea saepe mihi.
XVI Turricula.
Quae scit compositos manus improba mittere talos,
Si per me misit, nil nisi vota feret.
XVII Tabula lusoria.
Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
Calculus hac gemino discolor hoste perit.
XVIII Calculi.
Insidiosorum si ludis bella latronum,
Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
XIX Nuces.
Alea parva nuces et non damnosa videtur;
Saepe tamen pueris abstulit illa natis.
XX Theca libraria.
Sortitus thecam calamis armare memento:
Cetera nos dedimus, tu leviora para.
XXI Graphiarium.
Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro:
Si puero dones, non leve munus erit.
XXII Dentiscalpium.
Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis
Defuerit, dentes pinna levare potest.
XXIII Auriscalpium.
Si tibi morosa prurigine verminat auris,
Arma damus tantis apta libidinibus.
XXIV Acus aurea.
Splendida ne madidi violent bombycina crines,
Figat acus tortas sustineatque comas.
XXV Pectines.
Quid faciet nullos hic inventura capillos
Multifido buxus quae tibi dente datur?
XXVI Crines.
Chattica Teutonicos accendit spuma capillos:
Captivis poteris cultior esse comis.
XXVII Sapo.
Si mutare paras longaevos cana capillos,
Accipe Mattiacas - quo tibi calva? - pilas.
XXVIII Umbella.
Accipe quae nimios vincant umbracula soles:
Sit licet et ventus, te tua vela tegent.
XXIX Causea.
In Pompeiano tecum spectabo theatro:
Mandatus populo vela negare solet.
XXX Venabula.
Excipient apros expectabuntque leones,
Intrabunt ursos, sit modo firma manus.
XXXI Culter venatorius.
Si deiecta gemas longo venabula rostro,
Hic brevis ingentem comminus ibit aprum.
XXXII Parazonium.
Militiae decus hoc gratique erit omen honoris,
Arma tribunicium cingere digna latus.
XXXIII Pugio.
Pugio, quem curva signat brevis orbita vena.
Stridentem gelidis hunc Salo tinxit aquis.
XXXIV Falx.
Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.
Agricolae nunc sum, militis ante fui.
XXXV Securicula.
Cum fieret tristis solvendis auctio nummis,
Haec quadringentis milibus empta fuit.
XXXVI Ferramenta tonsoria.
Tondendis haec arma tibi sunt apta capillis;
Unguibus hic longis utilis, illa genis.
XXXVII Scrinium.
Selectos nisi das mihi libellos,
Admittam tineas trucesque blattas.
XXXVIII Fasces calamorum.
Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus;
Texantur reliqua tecta palude tibi.
XXXIX Lucerna cubicularis.
Dulcis conscia lectuli lucerna,
Quidquid vis facias licet, tacebo.
XL Cicindela
Ancillam tibi sors dedit lucernae,
Totas quae vigil exigit tenebras.
XLI Lucerna polymyxos
Inlustrem cum tota meis convivia flammis
Totque geram myxos, una lucerna vocor.
XLII Cereus.
Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignes:
Subducta est puero namque lucerna tuo.
XLIII Candelabrum Corinthium.
Nomina candelae nobis antiqua dederunt:
Non norat parcos uncta lucerna patres.
XLIV Candelabrum ligneum.
Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiet
De candelabro magna lucerna tibi.
XLV Pila paganica.
Haec quae difficili turget paganica pluma,
Folle minus laxast et minus arta pila.
XLVI Pila trigonalis.
Si me nobilibus scis expulsare sinistris,
Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.
XLVII Follis
Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas:
Folle decet pueros ludere, folle senes.
XLVIII Harpasta
Haec rapit Antaei velox in pulvere draucus,
Grandia qui vano colla labore facit.
XLIX Halteres
Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?
Exercet melius vinea fossa viros.
L Galericulum
Ne lutet inmundum nitidos ceroma capillos,
Hac poteris madidas condere pelle comas.
LI Strigiles
Pergamon has misit. Curvo destringere ferro:
Non tam saepe teret lintea fullo tibi.
LII Gutus corneus
Gestavit modo fronte me iuvencus:
Verum rhinocerota me putabas.
LIII Rhinoceros
Nuper in Ausonia domini spectatus harena
Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.
LIV Crepitacillum.
Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
LV Flagellum.
Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello,
Si tibi purpureo de grege currit equus.
LVI Dentifricium.
Quid mecum est tibi? me puella sumat:
Emptos non soleo polire dentes.
LVII Myrobalanum.
Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus,
Hoc ex unguento constat et ex balano.
LVIII Aphronitrum.
Rusticus es? nescis, quid Graeco nomine dicar:
Spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.
LIX Opobalsama.
Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
LX Lomentum.
Gratum munus erit scisso nec inutile ventri,
Si clara Stephani balnea luce petes.
LXI Lanterna cornea.
Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis,
Et tuta est gremio parva lucerna meo.
LXII Lanterna de vesica.
Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me
Vesicam, contra qui venit, esse putat?
LXIII Tibiae.
Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.
LXIV Fistula.
Quid me conpactam ceris et harundine rides?
Quae primum structa est fistula talis erat.
LXV Soleae lanatae.
Defuerit si forte puer soleasque libebit
Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.
LXVI Mamillare.
Taurino poteras pectus constringere tergo:
Nam pellis mammas non capit ista tuas.
LXVII Muscarium pavoninum.
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
Alitis eximiae cauda superba fuit.
LXVIII Muscarium bubulum.
Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
Colligat hunc tenui verbere cauda levis.
LXIX Copta Rhodiaca.
Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.
LXX Priapus siligineus.
Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
LXXI Porcus.
Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
Inter spumantes ilice pastus apros.
LXXII Botulus.
Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
Saturni septem venerat ante dies.
LXXIII Psittacus
Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
Hoc didici per me dicere CAESAR HAVE.
LXXIV Corvus
Corve salutator, quare fellator haberis?
In caput intravit mentula nulla tuum.
LXXV Luscinia
Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
Muta puella fuit, garrula fertur avis.
LXXVI Pica.
Pica loquax certa dominum te voce saluto:
Si me non videas, esse negabis avem.
LXXVII Cavea eborea.
Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
Lesbia plorabat, hic habitare potest.
LXXVIII Narthecium.
Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis
Munera, quae cuperet Paccius esse sua.
LXXIX Flagra.
Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:
Haec signata mihi quinque diebus erunt.
LXXX Ferulae.
Invisae nimium pueris grataeque magistris,
Clara Prometheo munere ligna sumus.
LXXXI Pera.
Ne mendica ferat barbati prandia nudi
Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.
LXXXII Scopae.
In pretio scopas testatur palma fuisse.
Otia sed scopis nunc analecta dedit.
LXXXIII Scalptorium eboreum.
Defendet manus haec scapulas mordente molesto
Pulice, vel si quid pulice sordidius.
LXXXIV Manuale.
Ne toga barbatos faciat vel paenula libros,
Haec abies chartis tempora longa dabit.
LXXXV Lectus pavoninus.
Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnis
Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.
LXXXVI Ephippium.
Stragula succincti venator sume veredi:
Nam solet a nudo surgere ficus equo.
LXXXVII Stibadia.
Accipe lunata scriptum testudine sigma.
Octo capit; veniat quisquis amicus erit.
LXXXVIII Gustatorium.
Femineam nobis cherson si credis inesse,
Deciperis: pelagi mascula praeda sumus.
LXXXIX Mensa citrea.
Accipe felices, Atlantica munera, silvas:
Aurea qui dederit dona, minora dabit.
XC Mensa acerna.
Non sum crispa quidem nec silvae filia Maurae,
Sed norunt lautas et mea ligna dapes.
XCI Dentes eborei
Grandia taurorum portant qui corpora, quaeris,
An Libycas possint sustinuisse trabes?
XCII Quinquepedal.
Puncta notis ilex et acuta cuspide clusa
Saepe redemptoris prodere furta solet.
XCIII Pocula archetypa.
Non est ista recens nec nostri gloria caeli:
Primus in his Mentor, dum facit illa, bibit.
XCIV Calices audaces.
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri,
Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
XCV Phiala aurea caelata.
Quamvis Callaco rubeam generosa metallo,
Glorior arte magis: nam Myos iste labor.
XCVI Calices Vatinii.
Vilia sutoris calicem monimenta Vatini
Accipe; sed nasus longior ille fuit.
XCVII Lances chrysendetae.
Grandia ne viola parvo chrysendeta mullo:
Ut minimum, libras debet habere duas.
XCVIII Vasa Arretina.
Arretina nimis ne spernas vasa monemus:
Lautus erat Tuscis Porsena fictilibus.
XCIX Bascauda.
Barbara de pictis veni bascauda Britannis;
Sed me iam mavolt dicere Roma suam.
C Panaca.
Si non ignotast docti tibi terra Catulli,
Potasti testa Raetica vina mea.
CI Boletaria.
Cum mihi boleti dederint tam nobile nomen,
Prototomis - pudet heu! - servio coliculis.
CII Calices Surrentini.
Accipe non vili calices de pulvere natos,
Sed Surrentinae leve toreuma rotae.
CIII Colum nivarium.
Setinos, moneo, nostra nive frange trientes:
Pauperiore mero tingere lina potes.
CIV Saccus nivarius.
Attenuare nives norunt et lintea nostra:
Frigidior colo non salit unda tuo.
CV Urceoli ministratorii.
Frigida non deerit, non deerit calda petenti.
Sed tu morosa ludere parce siti.
CVI Urceus fictilis.
Hic tibi donatur pansa ruber urceus ansa.
Stoicus hoc gelidam Fronto petebat aquam.
CVII Calathi.
Nos Satyri, nos Bacchus amat, nos ebria tigris,
Perfusos domini lambere docta pedes.
CVIII Calices Saguntini.
Quae non sollicitus teneat servetque minister,
Sume Saguntino pocula facta luto.
CIX Calices gemmati.
Gemmatum Scythicis ut luceat ignibus aurum,
Aspice. Quot digitos exuit iste calix!
CX Ampulla potoria.
Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi,
Luxuriose, bibas, si foliata sitis.
CXI Crystallina.
Frangere dum metuis, franges crystallina: peccant
Securae nimium sollicitaeque manus.
CXII Nimbus vitreus.
A Iove qui veniet, miscenda ad pocula largas
Fundet nimbus aquas: hic tibi vina dabit.
CXIII Murrina.
Si caldum potas, ardenti murra Falerno
Convenit et melior fit sapor inde mero.
CXIV Patella Cumana.
Hanc tibi Cumano rubicundam pulvere testam
Municipem misit casta Sibylla suam.
CXV Calices vitrei.
Aspicis ingenium Nili: quibus addere plura
Dum cupit, a quotiens perdidit auctor opus!
CXVI Lagona nivaria.
Spoletina bibis vel Marsis condita cellis:
Quo tibi decoctae nobile frigus aquae?
CXVII Idem.
Non potare nivem, sed aquam potare recentem
De nive commenta est ingeniosa sitis.
CXVIII Idem
Massiliae fumos miscere nivalibus undis
Parce, puer, constet ne tibi pluris aqua.
CXIX Matella fictilis
Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur,
O quotiens paelex culcita facta mea est!
CXX Ligula argentea
Quamvis me ligulam dicant equitesque patresque,
Dicor ab indoctis lingula grammaticis.
CXXI Coclearia
Sum cocleis habilis, sed nec minus utilis ovis.
Numquid scis, potius cur cocleare vocer?
CXXII Anuli
Ante frequens, sed nunc rarus nos donat amicus.
Felix, cui comes est non alienus eques.
CXXIII Dactyliotheca
Saepe gravis digitis elabitur anulus unctis,
Tuta mea fiet sed tua gemma fide.
CXXIV Toga.
Romanos rerum dominos gentemque togatam
Ille facit, magno qui dedit astra patri.
CXXV Idem.
Si matutinos facilest tibi perdere somnos,
Attrita veniet sportula saepe toga.
CXXVI Endromis.
Pauperis est munus, sed non est pauperis usus:
Hanc tibi pro laena mittimus endromida.
CXXVII Canusinae fuscae.
Haec tibi turbato Canusina simillima mulso
Munus erit. Gaude: non cito fiet anus.
CXXVIII Bardocucullus.
Gallia Santonico vestit te bardocucullo.
Cercopithecorum paenula nuper erat.
CXXIX Canusinae rufae
Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis,
Et placet hic pueris militibusque colos.
CXXX Paenula scortea
Ingrediare viam caelo licet usque sereno,
Ad subitas numquam scortea desit aquas.
CXXXI Lacernae coccineae
Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
Ne fias ista transfuga sorte, vide.
CXXXII Pilleum
Si possem, totas cuperem misisse lacernas:
Nunc tantum capiti munera mitto tuo.
CXXXIII Lacernae Baeticae
Non est lana mihi mendax, nec mutor aheno.
Sic placeant Tyriae: me mea tinxit ovis.
CXXXIV Fascia pectoralis
Fascia, crescentes dominae compesce papillas,
Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.
CXXXV Lacernae albae
Amphitheatrali nos commendamus ab usu,
Cum teget algentes alba lacerna togas.
CXXXVI Cenatoria
Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
Hoc opus est, pictis accubuisse toris.
CXXXVII Focale
Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
Hoc focale tuas adserat auriculas.
CXXXVIII Laena
Tempore brumali non multum levia prosunt:
Calfaciunt villi pallia vestra mei.
CXXXIX Mantele
Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
Orbibus in nostris circulus esse potest.
CXL Cuculli Liburnici
Iungere nescisti nobis, o stulte, lacernas:
Indueras albas, exue callanas.
CXLI Udones Cilicii
Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti:
Cinyphio poterit planta latere sinu.
CXLII Synthesis
Dum toga per quinas gaudet requiescere luces,
Hos poteris cultus sumere iure tuo.
CXLIII Tunicae Patavinae.
Vellera consumunt Patavinae multa trilices,
Et pingues tunicas serra secare potest.
CXLIV Spongia.
Haec tibi sorte datur tergendis spongia mensis
Utilis, expresso cum levis imbre tumet.
CXLV Paenula gausapina.
Is mihi candor inest, villorum gratia tanta,
Ut me vel media sumere messe velis.
CXLVI Cervical.
Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit:
Perdidit unguentum cum coma, pluma tenet.
CXLVII Cubicularia gausapina.
Stragula purpureis lucent villosa tapetis.
Quid prodest, si te congelat uxor anus?
CXLVIII Lodices
Nudo stragula ne toro paterent,
Iunctae nos tibi venimus sorores.
CXLIX Amictorium
Mammosas metuo; tenerae me trade puellae,
Ut possint niveo pectore lina frui.
CL Cubicularia polymita
Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est
Pectine Niliaco iam Babylonos acus.
CLI Zona
Longa satis nunc sum; dulci sed pondere venter
Si tumeat, fiam tunc tibi zona brevis.
CLII Gausapum quadratum
Lodices mittet docti tibi terra Catulli:
Nos Helicaonia de regione sumus.
CLIII Semicinctium
Det tunicam locuples: ego te praecingere possum.
Essem si locuples, munus utrumque darem.
CLIV Lanae amethystinae
Ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae,
Non video, quare sobria lana vocer.
CLV Lanae albae
Velleribus primis Apulia, Parma secundis
Nobilis; Altinum tertia laudat ovis.
CLVI Lanae Tyriae.
Nos Lacedaemoniae pastor donavit amicae:
Deterior Ledae purpura matris erat.
CLVII Lanae Pollentinae.
Non tantum pullo lugentes vellere lanas,
Sed solet et calices haec dare terra suos.
CLVIII Idem.
Lana quidem tristis, sed tonsis nata ministris,
Quales non primo de grege mensa citat.
CLIX Tomentum Leuconicum.
Oppressae nimium vicina est fascia plumae?
Vellera Leuconicis accipe rasa sagis.
CLX Tomentum Circense.
Tomentum concisa palus Circense vocatur.
Haec pro Leuconico stramina pauper emit.
CLXI Pluma.
Lassus Amyclaea poteris requiescere pluma,
Interior cycni quam tibi lana dedit.
CLXII Faenum.
Fraudata tumeat fragilis tibi culcita mula.
Non venit ad duros pallida cura toros.
CLXIII Tintinabulum.
Redde pilam: sonat aes thermarum. Ludere pergis?
Virgine vis sola lotus abire domum.
CLXIV Discus.
Splendida cum volitant Spartani pondera disci,
Este procul, pueri: sit semel ille nocens.
CLXV Cithara.
Reddidit Eurydicen vati: sed perdidit ipse,
Dum sibi non credit nec patienter amat.
CLXVI Idem.
De Pompeiano saepe est eiecta theatro
Quae duxit silvas detinuitque feras.
CLXVII Plectrum.
Fervida ne trito tibi pollice pusula surgat,
Exornent docilem candida plectra lyram.
CLXVIII Trochus.
Inducenda rota est: das nobis utile munus:
Iste trochus pueris, at mihi cantus erit.
CLXIX Idem.
Garrulus in laxo cur anulus orbe vagatur?
Cedat ut argutis obvia turba trochis.
CLXX Signum Victoriae aureum.
Haec illi sine sorte datur, cui nomina Rhenus
Vera dedit. Deciens adde Falerna, puer.
CLXXI BROYTOY PAIDION fictile.
Gloria tam parvi non est obscura sigilli:
Istius pueri Brutus amator erat.
CLXXII Sauroctonos Corinthius.
Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae
Parce: cupit digitis illa perire tuis.
CLXXIII Hyacinthus in tabula pictus.
Flectit ab inviso morientia lumina disco
Oebalius, Phoebi culpa dolorque, puer.
CLXXIV Hermaphroditus marmoreus.
Masculus intravit fontis, emersit utrumque:
Pars est una patris, cetera matris habet.
CLXXV Danae picta.
Cur a te pretium Danae, regnator Olympi,
Accepit, gratis si tibi Leda dedit?
CLXXVI Persona Germana.
Sum figuli lusus russi persona Batavi.
Quae tu derides, haec timet ora puer.
CLXXVII Hercules Corinthius.
Elidit geminos infans nec respicit anguis.
Iam poterat teneras hydra timere manus.
CLXXVIII Hercules fictilis.
Sum fragilis: sed tu, moneo, ne sperne sigillum:
Non pudet Alciden nomen habere meum.
CLXXIX Minerva argentea.
Dic mihi, virgo ferox, cum sit tibi cassis et hasta,
Quare non habeas aegida. 'Caesar habet.'
CLXXX Europe picta.
Mutari melius tauro, pater optime divum,
Tunc poteras, Io cum tibi vacca fuit.
CLXXXI Leandros marmoreus.
Clamabat tumidis audax Leandros in undis:
'Mergite me, fluctus, cum rediturus ero.'
CLXXXII Sigillum gibberi fictile.
Ebrius haec fecit terris, puto, monstra Prometheus:
Saturnalicio lusit et ipse luto.
CLXXXIII Homeri Batrachomachia.
Perlege Maeonio cantatas carmine ranas
Et frontem nugis solvere disce meis.
CLXXXIV Homerus in pugillaribus membraneis.
Ilias et Priami regnis inimicus Ulixes
Multiplici pariter condita pelle latent.
CLXXXV Vergili Culex.
Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis,
Ne nucibus positis ARMA VIRUMQUE legas.
CLXXXVI Vergilius in membranis.
Quam brevis inmensum cepit membrana Maronem!
Ipsius vultus prima tabella gerit.
CLXXXVII MENANDROY THAIS
Hac primum iuvenum lascivos lusit amores;
Nec Glycera pueri, Thais amica fuit.
CLXXXVIII Cicero in membranis.
Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
Carpere te longas cum Cicerone vias.
CLXXXIX Monobyblos Properti.
Cynthia - facundi carmen iuvenale Properti -
Accepit famam, non minus ipsa dedit.
CXC Titus Livius in membranis.
Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
Quem mea non totum bibliotheca capit.
CXCI Sallustius.
Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Primus Romana Crispus in historia.
CXCII Ovidi Metamorphosis in membranis.
Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
Carmina Nasonis quinque decemque gerit.
CXCIII Tibullus.
Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
In tota iuvit quem nihil esse domo.
CXCIV Lucanus.
Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
Sed qui me vendit bybliopola putat.
CXCV Catullus.
Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Vergilio.
CXCVI Calvi de aquae frigidae usu.
Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
Ipsa suas melius charta natabat aquas.
CXCVII Mulae pumilae.
His tibi de mulis non est metuenda ruina:
Altius in terra paene sedere soles.
CXCVIII Catella Gallicana.
Delicias parvae si vis audire catellae,
Narranti brevis est pagina tota mihi.
CXCIX Asturco.
Hic brevis ad numeros rapidum qui colligit unguem,
Venit ab auriferis gentibus Astur equus.
CC Canis vertragus.
Non sibi, sed domino venatur vertragus acer,
Inlaesum leporem qui tibi dente feret.
CCI Palaestrita.
Non amo quod vincat, sed quod succumbere novit
Et didicit melius THN EPIKLINOPAL®N.
CCII Simius.
Callidus emissas eludere simius hastas,
Si mihi cauda foret, cercopithecus eram.
CCIII Puella Gaditana.
Tam tremulum crisat, tam blandum prurit, ut ipsum
Masturbatorem fecerit Hippolytum.
CCIV Cymbala.
Aera Celaenaeos lugentia matris amores
Esuriens Gallus vendere saepe solet.
CCV Puer.
Sit nobis aetate puer, non pumice levis,
Propter quem placeat nulla puella mihi.
CCVI Cestos.
Collo necte, puer, meros amores,
Ceston de Veneris sinu calentem.
CCVII Idem.
Sume Cytheriaco medicatum nectare ceston:
Ussit amatorem balteus iste Iovem.
CCVIII Notarius.
Currant verba licet, manus est velocior illis:
Nondum lingua suum, dextra peregit opus.
CCIX Concha.
Levis ab aequorea cortex Mareotica concha
Fiat: inoffensa curret harundo via.
CCX Morio.
Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosa.
Quisquis plus iusto non sapit, ille sapit.
CCXI Caput vervecinum.
Mollia Phrixei secuisti colla mariti.
Hoc meruit tunicam qui tibi, saeve, dedit?
CCXII Pumilus.
Si solum spectes hominis caput, Hectora credas:
Si stantem videas, Astyanacta putes.
CCXIII Parma.
Haec, quae saepe solet vinci, quae vincere raro,
Parma tibi, scutum pumilionis erit.
CCXIV Comoedi pueri.
Non erit in turba quisquam MISOYMENOS ista:
Sed poterit quivis esse DIS EXAPATWN.
CCXV Fibula.
Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis,
Fibula, quid praestas? 'Carius ut futuant.'
CCXVI Auceps.
Non tantum calamis, sed cantu fallitur ales,
Callida dum tacita crescit harundo manu.
CCXVII Accipiter.
Praedo fuit volucrum: famulus nunc aucupis idem
Decipit et captas non sibi maeret aves.
CCXVIII Obsonator.
Dic quotus et quanti cupias cenare, nec unum
Addideris verbum: cena parata tibi est.
CCXIX Cor bubulum.
Pauper causidicus nullos referentia nummos
Carmina cum scribas, accipe cor, quod habes.
CCXX Cocus.
Non satis est ars sola coco: servire palatum
Nolo: cocus domini debet habere gulam.
CCXXI Craticula cum veribus.
Rara tibi curva craticula sudet ofella;
Spumeus in longa cuspide fumet aper.
CCXXII Pistor dulciarius.
Mille tibi dulces operum manus ista figuras
Extruet: huic uni parca laborat apis.
CCXXIII Adipata.
Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor
Cristataeque sonant undique lucis aves.
🛒 ricerche / acquisti
cerca libri su Amazon sul tema: e-book e-reader e-book reader ereader Kindle Kobo cultura libri on-line Epigrammi .