Cesare, De Bello Gallico, I
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum
unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae,
nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus
inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis
Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae,
propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt,
minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos
animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans
Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa
Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis
proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut
ipsi in eorum finibus bellum gerunt. [Eorum una, pars, quam Gallos
obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna
flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et
Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab
extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem
fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani
quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et
septentriones.]
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is
M.~Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis
cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a
Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter
Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui
provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus
late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua
ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro
multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos
se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in
latitudinem CLXXX patebant.
His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt
ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum
quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in
itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et
amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis
esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad
eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad
civitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis
filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat
et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate
sua occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo,
fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac
maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam
suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata
perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset:
non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se
suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat.
Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno
occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae
sese potiri posse sperant.
Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem
ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut
igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad
iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et
omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem
conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit. Cum civitas ob eam
rem incitata armis ius suum exequi conaretur multitudinemque hominum ex
agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest
suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod
constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant.
Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt,
oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad
quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt;
frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant,
comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula
subeunda essent; trium
mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre
iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem
usi consilio oppidis suis
vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque,
qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum
transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se
socios sibi adsciscunt.
Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo
exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem
Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem
altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent;
alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius,
propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati
erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur.
Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava.
Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel
persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur,
existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur.
Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam
Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a.~d. V. Kal.~Apr. L.~Pisone,
A.~Gabinio consulibus.
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia
nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci
et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad
Genavam pervenit. Provinciae
toti quam maximum potest militum numerum imperat
(erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem,
qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius
aventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum
mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius
principem locum obtinebant,
qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter
per provinciam facere, propterea quod aliud iter
haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi
facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L.~Cassium consulem occisum
exercitumque eius ab Helvetiis
pulsum et sub iugum missum, concedendum non
putabat; neque homines inimico animo, data facultate
per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab
iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium
intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis
respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad
Id.~April.\ reverterentur.
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno,
qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram,
qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia
passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim
fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia
disponit, castella communit, quo facilius, si se invito
transire conentur, prohibere possit. Ubi ea dies quam
constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se more
et exemplo populi Romani posse
iter ulli per provinciam dare et, si vim lacere conentur,
prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti navibus
iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima
altitudo fluminis erat, non numquam
interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati,
operis munitione et militum concursu et telis repulsi,
hoc conatu destiterunt.
Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis
invitis propter angustias ire non poterant. His cum
sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt,
ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et
largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat
amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in
matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus
novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo
beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis
impetrat ut per fines suos Helvetios
ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit:
Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut
sine maleficio et iniuria transeant.
Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per
agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum
fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus
absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret,
intellegebat magno cum periculo provinciae futurum
ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis
patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet.
Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T.~Labienum
legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus
contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae
circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et,
qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes
erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi
Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus
occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis
pulsis ab Ocelo, quod est
oppidum citerioris provinciae extremum, in fines
Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum
fines, ab Allobrogibus in
Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam
trans Rhodanum primi.
Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum
suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros
populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos
ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni
tempore de populo Romano meritos esse ut paene in
conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum]
in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint.
Eodem tempore quo Haedui Ambarri, necessarii et
consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt
sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim
hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos
possessionesque habebant, fuga se ad
Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri
solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus
Caesar non expectandum sibi statuit dum, omnibus,
fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii
pervenirent.
Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et
Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate,
ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit.
Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.
Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres
iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse,
quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam
esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris
profectus ad eam partem pervenit quae nondum
flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes
adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui
sese fugae mandarunt atque in proximas silvas
abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus; nam
omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est.
Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum
memoria L.~Cassium consulem interfecerat et eius
exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive
consilio deorum immortalium quae pars civitatis
Helvetiae insignem calamitatem populo Romano
intulerat, ea princeps poenam persolvit. Qua in re
Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias
ultus est, quod eius soceri L.~Pisonis avum, L.~Pisonem
legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset,
pontem in Arari faciendum curat
atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius
adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen
transirent, illum uno die
fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius
legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano
dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit:
si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in
eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi
eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin
bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris
incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso
unum pagum adortus
esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium
ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere
virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus
maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam dolo aut
insidiis niterentur. Quare
ne committeret ut is locus ubi constitissent ex
calamitate populi Romani et internecione exercitus
nomen caperet aut memoriam proderet.
His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis
dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret,
atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui
si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse
difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret
quare timeret neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris
contumeliae
oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod
eo invito iter per provinciam per vim temptassent,
quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas
vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua
victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam
diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem
pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo
gravius homines ex commutatione rerum doleant,
quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores
interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.
Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur,
uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si
Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si
Allobrogibus satis faciunt, sese cum
iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios a maioribus
suis institutos esse uti obsides
accipere, non dare, consuerint; eius rem populum
Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.
Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit
Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor
milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque
eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant
quas in partes hostes iter faciant. Qui cupidius
novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu
Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris
cadunt. Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis
equitibus tantam multitudinem equitum propulerant,
audacius subsistere non numquam et novissimo agmine
proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a
proelio continebat, ac satis habebat in praesentia
hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies
circiter XV iter fecerunt uti inter
novissimum hostium agmen et nostrum primum non
amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod
essent publice polliciti, flagitare. Nam propter frigora
[quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est,
posita est,] non modo frumenta in agris matura non
erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;
eo autem frumento quod flumine Arari
navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod
iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere
nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse
dicere. Ubi se diutius duci intellexit
et diem instare quo die frumentum militibus metiri
oporteret, convocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco
et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum
appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae
necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat,
quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit,
tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab
iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte
eorum precibus adductus bellum susceperit[; multo
etiam gravius quod sit destitutus queritur].
Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus
quod antea tacuerat proponit: esse non nullos,
quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat,
qui privatim plus possint quam ipsi magistratus.
Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem
deterrere, ne frumentum conferant quod debeant:
praestare, si iam principatum Galliae obtinere non
possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre,
neque dubitare [debeant] quin, si Helvetios superaverint
Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint
erepturi. Ab isdem nostra consilia quaeque in castris
gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non
posse. Quin etiam, quod necessariam rem coactus
Caesari enuntiarit, intellegere sese quanto id cum
periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit
tacuisse.
Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci
fratrem, designari sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res
iactari nolebat, celeriter concilium
dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in
conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius.
Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera:
ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud
plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum
novarum. Complures annos portoria reliquaque
omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta
habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat
nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et
facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum
umerum equitatus suo sumptu semper alere et circum
se habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas
civitates largiter posse, atque huius potentiae causa
matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac
potentissimo conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem
habere, sororum ex matre et propinquas suas nuptum
in alias civitates conlocasse. Favere et cupere Helvetiis propter
eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine
Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia
eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum
gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid accidat
Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio
populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia
desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium
equestre adversum paucis ante diebus esset factum,
initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius
equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui
miserant, Dumnorix praeerat): eorum fuga reliquum
esse equitatum perterritum.
Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones
certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum
Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos
curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et
civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod
a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae
arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret
aut civitatem animadvertere iuberet. His omnibus
rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris
summum in populum Romanum studium, summum in se
voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam
cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum
offenderet verebatur. Itaque prius quam quicquam
conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et, cotidianis
interpretibus remotis, per C.~Valerium Troucillum,
principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui
summam omnium rerum fidem habebat, cum eo
conloquitur; simul commonefacit quae ipso praesente in
concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et
ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit.
Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel
ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere
iubeat.
Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus
obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statueret:
scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus
quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse
gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille
minimum propter adulescentiam posset, per se
crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad
minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur.
Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi
commoveri. Quod si quid ei a Caesare gravius
accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret,
neminem existimaturum non sua voluntate factum;
qua ex re futurum uti totius Galliae animi a se
averterentur. Haec cum pluribus verbis flens a
Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus
rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam
esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum
dolorem eius voluntati ac precibus condonet.
Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo
reprehendat ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas
queratur proponit; monet ut in reliquum tempus
omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri
condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae
agat, quibuscum loquatur scire possit.
Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes
sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris
octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu
ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est
facilem esse. De tertia vigilia T.~Labienum, legatum
pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus
qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere
iubet; quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta
vigilia eodem itinere quo hostes ierant ad eos
contendit equitatumque omnem ante se mittit.
P.~Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et
in exercitu L.~Sullae et postea in M.~Crassi fuerat, cum
exploratoribus praemittitur.
Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno
teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille
et quingentis passibus abesset neque, ut postea ex
captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni
cognitus esset, Considius equo admisso ad eum
accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit,
ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque
insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum
collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat
ei praeceptum a Caesare ne proelium committeret,
nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent,
ut undique uno tempore in hostes impetus fieret,
monte occupato nostros expectabat proelioque abstinebat.
Multo denique die per exploratores Caesar
cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra,
movisse et Considium timore perterritum quod non
vidisset pro viso sibi renuntiavisse. Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria
ab eorum castris castra ponit.
Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat,
cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod
a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et
copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII
aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit;
itaque iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire
contendit. Ea res per fugitivos L.~Aemilii, decurionis
equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu
quod timore perterritos Romanos discedere a se
existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis
occupatis proelium non commisissent, sive eo quod
re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato
consilio atque itinere converso nostros a novissimo
agmine insequi ac lacessere coeperunt.
Postquam id animum advertit, copias suas Caesar
in proximum collem subduxit equitatumque, qui sustineret
hostium petum, misit. Ipse interim in colle
medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor
veteranarum; in summo iugo duas legiones quas in
Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia
conlocavit, ita ut supra se totum montem hominibus
compleret; impedimenta sarcinasque in unum locum
conterri et eum ab iis qui in superiore acie constiterant
muniri iussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti
impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi concertissima
acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta
sub primam nostram aciem successerunt.
Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu
remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae
tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites
loco superiore pilis missis facile hostium phalangem
perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos
impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat
impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu
pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se
inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis
commode pugnare poterant, multi ut diu iactato
bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo
corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et
pedem referre et, quod mons suberit circiter mille
passuum spatio, eo se recipere coeperunt. Capto
monte et succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui
hominum milibus circiter XV agmen hostium claudebant
et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros
ab latere aperto adgressi circumvenire, et id
conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus
instare et proelium redintegrare coeperunt. Romani
[conversa] signa bipertito intulerunt: prima et secunda
acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes
sustineret.
Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est.
Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent,
alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri
ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam
hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum
pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit.
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum
est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e
loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et
non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas
subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset
pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt.
Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.
Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt
eaque tota nocte continenter ierunt [nullam
partem noctis itinere intermisso]; in fines Lingonum
die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera
militum et propter sepulturam occisorum nostri
[triduum morati] eos sequi non potuissent. Caesar
ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento
neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco
quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum
omnibus copiis eos sequi coepit.
Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de
deditione ad eum miserunt. Qui cum eum in itinere
convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque
locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo
loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset,
paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides,
arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit.
Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa]
circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus
appellatur, sive timore perterriti, ne armis
traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti,
quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam
aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent,
prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum
finesque Germanorum contenderunt.
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant
his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse
vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit;
reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in
deditionem accepit. Helvetios, Tulingos, Latobrigos
in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et,
quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo
famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti
copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos
incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione
fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant
vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani,
qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in
Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae
Allobrogibusque essent. Boios petentibus
Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in
finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros
dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque
condicionem atque ipsi erant receperunt.
In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris
Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus
in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus
domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item
separatim, quot pueri, senes mulieresque. [Quarum
omnium rerum] summa erat capitum Helvetiorum
milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum
XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII;
ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta
duo. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII.
Eorum qui domum redierunt censu habito, ut Caesar
imperaverat, repertus est numerus milium C et X.
Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae
legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum
convenerunt: intellegere sese, tametsi pro veteribus
Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas
bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu
[terrae] Galliae quam populi Romani accidisse, propterea
quod eo consilio florentissimis rebus domos suas
Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent
imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna
copia deligerent quem ex omni Gallia oportunissimum
ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates
stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium
totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris
facere voluntate liceret: sese habere quasdam res
quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea
re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando
ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio
mandatum esset, inter se sanxerunt.
Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui
ante fuerant ad Caesarem reverterunt petieruntque
uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute
cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes
flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se
id contendere et laborare ne ea quae dixissent
enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent,
propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum
se venturos viderent. Locutus est pro his Diviciacus
Haeduus: Galliae totius lactiones esse duas; harum
alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos.
Hi cum tantopere de potentatu inter se multos
annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis
Sequanisque Germani mercede arcesserentur. Horum
primo circiter milia XV Rhenum transisse; postea
quam agros et cultum et copias Gallorum homines
feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc
esse in Gallia ad C et XX milium numerum. Cum
his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum
armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse,
omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem
equitatum amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque
fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio
atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent,
coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis
et iure iurando civitatem obstringere sese neque
obsides repetituros neque auxilium a populo Romano
imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo
sub illorum dicione atque imperio essent. Unum
se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci non
potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret.
Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad
senatum venisse auxilium postulatum, quod solus
neque iure iurando neque obsidibus teneretur. Sed
peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse,
propterea quod Ariovistus, rex Germanorum,
in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri
Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset
et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere
iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum
milia hominum XXIIII ad eum venissent,
quibus locus ac sedes pararentur. Futurum esse
paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur
atque omnes Germani Rhenum transirent; neque
enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum
agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.
Ariovistum autem, ut semel Gallorum
copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad
Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides
nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia
exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum
aut ad voluntatem eius facta sit. Hominem esse
barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius
imperia, diutius sustineri. Nisi quid in Caesare
populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem
esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo
emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a
Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat,
experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non
dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum
sint gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel
auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria
vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior
multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque
omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant
magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil
earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes
capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa
esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani
respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere.
Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino
vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus
respondit: hoc esse miseriorem et graviorem fortunam
Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto
quidem queri neque auxilium implorare auderent
absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si cora
adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen
fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines
suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia
in potestate eius essent, omnes cruciatus essent
perferendi.
His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis
confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae
futuram; magnam se habere spem et beneficio suo
et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis
facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit.
Et secundum ea multae res eum hortabantur quare
sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret,
in primis quod Haeduos, fratres consanguineosque
saepe numero a senatu appellatos, in servitute atque [in]
dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides
esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod
in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et
rei publicae esse arbitrabatur. Paulatim autem
Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam
magnam eorum multitudinem venire populo Romano
periculosum videbat, neque sibi homines feros ac
barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem
Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique
fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam
contenderent [, praesertim cum Sequanos a provincia
nostra Rhodanus divideret]; quibus rebus quam
maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus
tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat,
ut ferendus non videretur.
Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos
mitteret, qui ab eo postularent uti aliquem locum
medium utrisque conloquio deligeret: velle sese de
re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei
legationi Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare
opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid
ille se velit, illum ad se venire oportere. Praeterea
se neque sine exercitu in eas partes Galliae
venire audere quas Caesar possideret, neque exercitum
sine magno commeatu atque molimento in unum
locum contrahere posse. Sibi autem mirum videri
quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut
omnino populo Romano negotii esset.
His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum
Caesar legatos cum his mandatis mittit: quoniam
tanto suo populique Romani beneficio adtectus, cum
in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus
esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret
ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque
de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret,
haec esse quae ab eo postularet: primum ne
quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum
in Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet
ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos
illi haberent voluntate eius reddere illis liceret; neve
Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum
bellum inferret. Si [id] ita fecisset, sibi populoque
Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo
futuram; si non impetraret, sese, quoniam M.~Messala,
M.~Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque
Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae
lacere posset, Haeduos ceterosque amicos populi
Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui
vicissent iis quos vicissent quem ad modum vellent
imperarent. Item populum Romanum victis non ad
alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare
consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet
quem ad modum suo iure uteretur, non
oportere se a populo Romano in suo iure impediri.
Haeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et
armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse
factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo
adventu vectigalia sibi deteriora faceret. Haeduis
se obsides redditurum non esse neque his neque eorum
sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent
quod convenisset stipendiumque quotannis penderent;
si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi
Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret se
Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum
sine sua pernicie contendisse. Cum vellet,
congrederetur: intellecturum quid invicti Germani,
exercitatissimi in armis, qui inter annos XIIII tectum non
subissent, virtute possent.
Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur
et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant: Haedui
questum quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati
essent, fines eorum popularentur: sese ne
obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere
potuisse; Treveri autem, pagos centum Sueborum ad
ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur;
his praeesse Nasuam et Cimberium fratres.
Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum
sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum
cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset,
minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria
quam celerrime potuit comparata magnis itineribus
ad Ariovistum contendit.
Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei
Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum
Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum,
contendere [triduique viam a suis finibus
processisse]. Id ne accideret, magnopere sibi
praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum
quae ad bellum usui erant summa erat in eo
oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur ut
magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea
quod flumen [alduas] Dubis ut circino circumductum
paene totum oppidum cingit, reliquum spatium,
quod est non amplius pedum MDC, qua flumen
intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut
radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis
contingant, hunc murus circumdatus arcem efficit et
cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis
diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi
praesidium conlocat.
Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae
commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum
vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui
ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili
virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant
(saepe numero sese cum his congressos ne vultum
quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse),
tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut
non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.
Hic primum ortus est a tribunis militum,
praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae causa
Caesarem secuti non magnum in re militari usum
habebant: quorum alius alia causa inlata, quam sibi
ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat
ut eius voluntate discedere liceret; non nulli pudore
adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant.
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas
tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum
fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune
periculum miserabantur. Vulgo totis castris
testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore
paulatim etiam ii qui magnum in castris usum habebant,
milites centurionesque quique equitatui praeerant,
perturbabantur. Qui se ex his minus timidos
existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias
itineris et magnitudinem silvarum quae intercederent
inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam,
ut satis commode supportari posset, timere dicebant.
Non nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra
moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes
milites neque propter timorem signa laturos.
Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque
ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus,
vehementer eos incusavit: primum, quod aut
quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi
quaerendum aut cogitandum putarent. Ariovistum
se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse;
cur hunc tam temere quisquam ab officio
discessurum iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis
suis poslulatis atque aequitate condicionum
perspecta eum neque suam neque populi Romani
gratiam epudiaturum. Quod si furore atque amentia
impulsum bellum intulisset, quid tandem vererentur?
Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?
Factum eius hostis periculum patrum nostrorum
emoria Cimbris et Teutonis a C.~Mario
pulsis [cum non minorem laudem exercitus quam
ipse imperator meritus videbatur]; factum etiam
nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid
usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarint.
Ex quo iudicari posse quantum haberet in
se boni constantia, propterea quod quos aliquam diu
inermes sine causa timuissent hos postea armatos ac
victores superassent. Denique hos esse eosdem Germanos
quibuscum saepe numero Helvetii congressi
non solum in suis sed etiam in illorum finibus
plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro
exercitui non potuerint. Si quos adversum proelium
et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent,
reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis
Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus
tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes
iam de pugna et dispersos subito adortum magis
ratione et consilio quam virtute vicisse. Cui rationi
contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset,
hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi
posse. Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem
angustiasque itineris conferrent, facere arroganter,
cum aut de officio imperatoris desperare aut
praescribere viderentur. Haec sibi esse curae; frumentum
Sequanos, Leucos, Lingones subministrare,
iamque esse in agris frumenta matura; de itinere
ipsos brevi tempore iudicaturos. Quod non fore dicto
audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re
commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto
audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse
aut aliquo facinore comperto avaritiam esse
convictam. Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem
Helvetiorum bello esse perspectam. Itaque
se quod in longiorem diem conlaturus fuisset repraesentaturum
et proxima nocte de quarta, vigilia castra
moturum, ut quam primum intellegere posset utrum
apud eos pudor atque officium an timor plus valeret.
Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola
decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique
eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni
Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem
confidebat maxime.
Hac oratione habita mirum in modum conversae
sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas
belli gerendi innata est, princepsque X. legio per tribunos
militum ei gratias egit quod de se optimum
iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum
paratissimam confirmavit. Deinde reliquae legiones
cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus
egerunt uti Caesari satis facerent: se neque
umquam dubitasse neque timuisse neque de summa
belli suum iudicium sed imperatoris esse existimavisse.
Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito
per Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem
habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu
locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut
dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non
intermitteret, ab exploratoribus certior factus est
Ariovisti copias a nostris milia passuum IIII et XX
abesse.
Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad
eum mittit: quod antea de conloquio postulasset, id
per se fieri licere, quoniam propius accessisset seque
id sine periculo facere posse existimaret. Non respuit
condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti
arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset
ultro polliceretur, magnamque in spem veniebat pro
suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis
suis postulatis fore uti pertinacia desisteret. Dies
conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim saepe
cum legati ultro citroque inter eos mitterentur,
Ariovistus postulavit ne quem peditem ad conloquium
Caesar adduceret: vereri se ne per insidias ab eo
circumveniretur; uterque cum equitatu veniret: alia
ratione sese non esse venturum. Caesar, quod neque
conloquium interposita causa tolli volebat neque
salutem suam Gallorum equitatui committere audebat,
commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis
equitibus detractis eo legionarios milites legionis X.,
cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium
quam amicissimum, si quid opus facto esset, haberet.
Quod cum fieret, non inridicule quidam ex militibus
X. legionis dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem
facere; pollicitum se in cohortis praetoriae loco X.
legionem habiturum ad equum rescribere.
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus
satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a
castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat
dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar,
quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo
constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo
constiterunt. Ariovistus ex equis ut conloquerentur
et praeter se denos ad conloquium adducerent postulavit.
Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis
sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod
rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod
munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse
et pro magnis hominum officiis consuesse tribui
docebat; illum, cum neque aditum neque causam
postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua
ac senatus ea praemia consecutum. Docebat etiam
quam veteres quamque iustae causae necessitudinis
ipsis cum Haeduis intercederent, quae senatus consulta
quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut
omni tempore totius Galliae principatum Haedui
tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam
adpetissent. Populi Romani hanc esse consuetudinem,
ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere,
sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod
vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis
eripi quis pati posset? Postulavit deinde eadem quae
legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut
eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si
nullam partem Germanorum domum remittere posset,
at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.
Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit,
de suis virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum
sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis;
non sine magna spe magnisque praemiis domum
propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia
ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos;
stipendium capere iure belli, quod victores victis
imponere consuerint. Non sese Gallis sed Gallos
sibi bellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se
oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse;
eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac superatas
esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum
esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de
stipendio recusare, quod sua voluntate ad id tempus
pependerint. Amicitiam populi Romani sibi ornamento
et praesidio, non detrimento esse oportere,
atque se hac spe petisse. Si per populum Romanum
stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non
minus libenter sese recusaturum populi Romani
amicitiam quam adpetierit. Quod multitudinem
Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi,
non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei
testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod
bellum non intulerit sed defenderit. Se prius in
Galliam venisse quam populum Romanum.
Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani
Galliae provinciae finibus egressum. Quid sibi vellet?
Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam
hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi
concedi non oporteret, si in nostros fines impetum
faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure
se interpellaremus. Quod fratres a senatu Haeduos
appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam
imperitum esse rerum ut non sciret neque bello
Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse
neque ipsos in iis contentionibus quas Haedui secum
et cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani
usos esse. Debere se suspicari simulata Caesarem
amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui
opprimendi causa habere. Qui nisi decedat atque
exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro
amico sed pro hoste habiturum. Quod si eum
interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi
Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis per
eorum nuntios compertum habere), quorum omnium
gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset.
Quod si decessisset et liberam possessionem Galliae
sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum
et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius
labore et periculo confecturum.
Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt
quare negotio desistere non posset: neque suam neque
populi Romani consuetudinem pati ut optime meritos
socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse
Ariovisti quam populi Romani. Bello superatos esse
Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus
populus Romanus ignovisset neque in provinciam
redegisset neque stipendium posuisset. Quod si
antiquissimum quodque tempus spectari oporteret,
populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium;
si iudicium senatus observari oporteret, liberam debere
esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti
voluisset.
Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum
est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad
nostros adequitare, lapides telaque in nostros coicere.
Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit
suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes
reicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis
delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen
committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici
posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos.
Postea quam in vulgus militum elatum est qua
arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia
Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius
equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset,
multo maior alacritas studiumque pugnandi maius
exercitui iniectum est.
Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit:
velle se de iis rebus quae inter eos egi coeptae neque
perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum
conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex
suis legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi
Caesari causa visa non est, et eo magis quod pridie
eius diei Germani retineri non potuerant quin tela
in nostros coicerent. Legatum ex suis sese magno
cum periculo ad eum missurum et hominibus feris
obiecturum existimabat. Commodissimum visum est
C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa
virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a
C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem
et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam
Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in
eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere,
et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur.
His mandavit quae diceret Ariovistus
cognogcerent et ad se referrent. Quos cum apud se in castris
Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente
conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi causa?
Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
Eodem die castra promovit et milibus passuum VI
a Caesaris castris sub monte consedit. Postridie eius
diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et
milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo
consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis
et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet.
Ex eo die dies continuos V Caesar pro castris suas
copias produxit et aciem instructam habuit, ut, si
vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non
deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum
castris continuit, equestri proelio cotidie contendit.
Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant:
equitum milia erant VI, totidem numero pedites
velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli
singulos suae salutis causa delegerant: cum his in
proeliis versabantur, ad eos se equites recipiebant;
hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui graviore
vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si
quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum,
tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis
sublevati equorum cursum adaequarent.
Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne
diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locum, quo
in loco Germani consederant, circiter passus DC ab
his, castris idoneum locum delegit acieque triplici
instructa ad eum locum venit. Primam et secundam
aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit.
[Hic locus ab hoste circiter passus DC, uti dictum est,
aberat.] Eo circiter hominum XVI milia expedita
cum omni equitatu Ariovistus misit, quae copiae
nostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo
setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem
propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis
castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum,
quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque
copias suas eduxit paulumque a maioribus castris
progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi
potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire
intellexit, circiter meridiem exercitum in castra
reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum
copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. Acriter
utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis
occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et
acceptis vulneribus in castra reduxit. Cum ex captivis
quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus
proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod
apud Germanos ea consuetudo esset ut matres familiae
eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum
proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere:
non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam
proelio contendissent.
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris
quod satis esse visum est reliquit, alarios omnes in
conspectu hostium pro castris minoribus constituit,
quod minus multitudine militum legionariorum pro
hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur;
ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium
accessit. Tum demum necessario Germani suas copias
castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus
intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones,
Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam
raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga
relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad
proelium proficiscentes milites passis manibus flentes
implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.
Caesar singulis legionibus singulos legatos et
quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis
haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem
minime firmam hostium esse animadverterat, proelium
commisit. Ita nostri acriter in hostes signo dato
impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque
procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non
daretur. Relictis pilis comminus gladiis pugnatum
est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange
facta impetus gladiorum exceperunt. Reperti
sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et
scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.
Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in
fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer
multitudine suorum nostram aciem premebant. Id
cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui
equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter
aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris
subsidio misit.
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes
terga verterunt nec prius fugere destiterunt quam
ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter
L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi
tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi
salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui
naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit;
reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.
Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione,
quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis
Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre
missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum
altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus,
cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus
traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu
insequentem incidit. Quae quidem res Caesari non
minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod
hominem honestissimum provinciae Galliae, suum
familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium
sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta
voluptate et gratulatione quicquam fortuna
deminuerat. Is se praesente de se ter sortibus consultum
dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud
tempus reservaretur: sortium beneficio se esse
incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad
ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos
ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos
senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt.
Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis
maturius paulo quam tempus anni postulabat in
hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis
Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad
conventus agendos profectus est.