Virgilio, Eneide, libro VII

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, 
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; 
et nunc seruat honos sedem tuus, ossaque nomen 
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.

At pius exsequiis Aeneas rite solutis,5 
aggere composito tumuli, postquam alta quierunt 
aequora, tendit iter uelis portumque relinquit. 
aspirant aurae in noctem nec candida cursus 
luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. 
proxima Circaeae raduntur litora terrae,10 
diues inaccessos ubi Solis filia lucos 
adsiduo resonat cantu, tectisque superbis 
urit odoratam nocturna in lumina cedrum 
arguto tenuis percurrens pectine telas. 
hinc exaudiri gemitus iraeque leonum15 
uincla recusantum et sera sub nocte rudentum, 
saetigerique sues atque in praesepibus ursi 
saeuire ac formae magnorum ululare luporum, 
quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis 
induerat Circe in uultus ac terga ferarum.20 
quae ne monstra pii paterentur talia Troes 
delati in portus neu litora dira subirent, 
Neptunus uentis impleuit uela secundis, 
atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit.

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto25 
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis, 
cum uenti posuere omnisque repente resedit 
flatus, et in lento luctantur marmore tonsae. 
atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum 
prospicit. hunc inter fluuio Tiberinus amoeno30 
uerticibus rapidis et multa flauus harena 
in mare prorumpit. uariae circumque supraque 
adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo 
aethera mulcebant cantu lucoque uolabant. 
flectere iter sociis terraeque aduertere proras35 
imperat et laetus fluuio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum 
quis Latio antiquo fuerit status, aduena classem 
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, 
expediam, et primae reuocabo exordia pugnae.40 
tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella, 
dicam acies actosque animis in funera reges, 
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam 
Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo, 
maius opus moueo.45

Rex arua Latinus et urbes 
iam senior longa placidas in pace regebat. 
hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica 
accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem 
te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. 
filius huic fato diuum prolesque uirilis50 
nulla fuit, primaque oriens erepta iuuenta est. 
sola domum et tantas seruabat filia sedes 
iam matura uiro, iam plenis nubilis annis. 
multi illam magno e Latio totaque petebant 
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis 55 
Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx 
adiungi generum miro properabat amore; 
sed uariis portenta deum terroribus obstant. 
laurus erat tecti medio in penetralibus altis 
sacra comam multosque metu seruata per annos,60 
quam pater inuentam, primas cum conderet arces, 
ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus, 
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. 
huius apes summum densae (mirabile dictu) 
stridore ingenti liquidum trans aethera uectae65 
obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis 
examen subitum ramo frondente pependit. 
continuo uates 'externum cernimus' inquit 
'aduentare uirum et partis petere agmen easdem 
partibus ex isdem et summa dominarier arce.'70 
praeterea, castis adolet dum altaria taedis, 
et iuxta genitorem astat Lauinia uirgo, 
uisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem 
atque omnem ornatum flamma crepitante cremari, 
regalisque accensa comas, accensa coronam75 
insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo 
inuolui ac totis Volcanum spargere tectis. 
id uero horrendum ac uisu mirabile ferri: 
namque fore inlustrem fama fatisque canebant 
ipsam, sed populo magnum portendere bellum.80

At rex sollicitus monstris oracula Fauni, 
fatidici genitoris, adit lucosque sub alta 
consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro 
fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim. 
hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus85 
in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos 
cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti 
pellibus incubuit stratis somnosque petiuit, 
multa modis simulacra uidet uolitantia miris 
et uarias audit uoces fruiturque deorum90 
conloquio atque imis Acheronta adfatur Auernis. 
hic et tum pater ipse petens responsa Latinus 
centum lanigeras mactabat rite bidentis, 
atque harum effultus tergo stratisque iacebat 
uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est:95 
'ne pete conubiis natam sociare Latinis, 
o mea progenies, thalamis neu crede paratis; 
externi uenient generi, qui sanguine nostrum 
nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes 
omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens100 
aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt.' 
haec responsa patris Fauni monitusque silenti 
nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, 
sed circum late uolitans iam Fama per urbes 
Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes105 
gramineo ripae religauit ab aggere classem.

Aeneas primique duces et pulcher Iulus 
corpora sub ramis deponunt arboris altae, 
instituuntque dapes et adorea liba per herbam 
subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)110 
et Cereale solum pomis agrestibus augent. 
consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus 
exiguam in Cererem penuria adegit edendi, 
et uiolare manu malisque audacibus orbem 
fatalis crusti patulis nec parcere quadris:115 
'heus, etiam mensas consumimus?' inquit Iulus, 
nec plura, adludens. ea uox audita laborum 
prima tulit finem, primamque loquentis ab ore 
eripuit pater ac stupefactus numine pressit. 
continuo 'salue fatis mihi debita tellus120 
uosque' ait 'o fidi Troiae saluete penates: 
hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque 
(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: 
"cum te, nate, fames ignota ad litora uectum 
accisis coget dapibus consumere mensas,125 
tum sperare domos defessus, ibique memento 
prima locare manu molirique aggere tecta." 
haec erat illa fames, haec nos suprema manebat 
exitiis positura modum. 
quare agite et primo laeti cum lumine solis130 
quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis, 
uestigemus et a portu diuersa petamus. 
nunc pateras libate Ioui precibusque uocate 
Anchisen genitorem, et uina reponite mensis.'

Sic deinde effatus frondenti tempora ramo135 
implicat et geniumque loci primamque deorum 
Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur 
flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa 
Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem 
inuocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis.140 
hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto 
intonuit, radiisque ardentem lucis et auro 
ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. 
diditur hic subito Troiana per agmina rumor 
aduenisse diem quo debita moenia condant.145 
certatim instaurant epulas atque omine magno 
crateras laeti statuunt et uina coronant.

Postera cum prima lustrabat lampade terras 
orta dies, urbem et finis et litora gentis 
diuersi explorant: haec fontis stagna Numici,150 
hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos. 
tum satus Anchisa delectos ordine ab omni 
centum oratores augusta ad moenia regis 
ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis, 
donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris.155 
haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur 
passibus. ipse humili designat moenia fossa 
moliturque locum, primasque in litore sedes 
castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. 
iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum160 
ardua cernebant iuuenes muroque subibant. 
ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus 
exercentur equis domitantque in puluere currus, 
aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis 
spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:165 
cum praeuectus equo longaeui regis ad auris 
nuntius ingentis ignota in ueste reportat 
aduenisse uiros. ille intra tecta uocari 
imperat et solio medius consedit auito.

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis170 
urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, 
horrendum siluis et religione parentum. 
hic sceptra accipere et primos attollere fascis 
regibus omen erat; hoc illis curia templum, 
hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso175 
perpetuis soliti patres considere mensis. 
quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum 
antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus 
uitisator curuam seruans sub imagine falcem, 
Saturnusque senex Ianique bifrontis imago180 
uestibulo astabant, aliique ab origine reges, 
Martiaque ob patriam pugnando uulnera passi. 
multaque praeterea sacris in postibus arma, 
captiui pendent currus curuaeque secures 
et cristae capitum et portarum ingentia claustra185 
spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. 
ipse Quirinali lituo paruaque sedebat 
succinctus trabea laeuaque ancile gerebat 
Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx 
aurea percussum uirga uersumque uenenis190 
fecit auem Circe sparsitque coloribus alas.

Tali intus templo diuum patriaque Latinus 
sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit, 
atque haec ingressis placido prior edidit ore: 
'dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem195 
et genus, auditique aduertitis aequore cursum), 
quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis 
litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit? 
siue errore uiae seu tempestatibus acti, 
qualia multa mari nautae patiuntur in alto,200 
fluminis intrastis ripas portuque sedetis, 
ne fugite hospitium, neue ignorate Latinos 
Saturni gentem haud uinclo nec legibus aequam, 
sponte sua ueterisque dei se more tenentem. 
atque equidem memini (fama est obscurior annis)205 
Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris 
Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes 
Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. 
hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum 
aurea nunc solio stellantis regia caeli210 
accipit et numerum diuorum altaribus auget.'

Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus: 
'rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos 
atra subegit hiems uestris succedere terris, 
nec sidus regione uiae litusue fefellit:215 
consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem 
adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam 
extremo ueniens sol aspiciebat Olympo. 
ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes 
gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema:220 
Troius Aeneas tua nos ad limina misit. 
quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis 
tempestas ierit campos, quibus actus uterque 
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, 
audiit et si quem tellus extrema refuso225 
summouet Oceano et si quem extenta plagarum 
quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. 
diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti 
dis sedem exiguam patriis litusque rogamus 
innocuum et cunctis undamque auramque patentem.230 
non erimus regno indecores, nec uestra feretur 
fama leuis tantique abolescet gratia facti, 
nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. 
fata per Aeneae iuro dextramque potentem, 
siue fide seu quis bello est expertus et armis:235 
multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro 
praeferimus manibus uittas ac uerba precantia) 
et petiere sibi et uoluere adiungere gentes; 
sed nos fata deum uestras exquirere terras 
imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus,240 
huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo 
Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici. 
dat tibi praeterea fortunae parua prioris 
munera, reliquias Troia ex ardente receptas. 
hoc pater Anchises auro libabat ad aras,245 
hoc Priami gestamen erat cum iura uocatis 
more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras 
Iliadumque labor uestes.'

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus 
obtutu tenet ora soloque immobilis haeret, 250 
intentos uoluens oculos. nec purpura regem 
picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum 
quantum in conubio natae thalamoque moratur, 
et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem: 
hunc illum fatis externa ab sede profectum255 
portendi generum paribusque in regna uocari 
auspiciis, huic progeniem uirtute futuram 
egregiam et totum quae uiribus occupet orbem. 
tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent 
auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas.260 
munera nec sperno: non uobis rege Latino 
diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit. 
ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, 
si iungi hospitio properat sociusque uocari, 
adueniat, uultus neue exhorrescat amicos:265 
pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. 
uos contra regi mea nunc mandata referte: 
est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae 
non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo 
monstra sinunt; generos externis adfore ab oris,270 
hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum 
nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata 
et reor et, si quid ueri mens augurat, opto.' 
haec effatus equos numero pater eligit omni 
(stabant ter centum nitidi in praesepibus altis);275 
omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci 
instratos ostro alipedes pictisque tapetis 
(aurea pectoribus demissa monilia pendent, 
tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum), 
absenti Aeneae currum geminosque iugalis280 
semine ab aetherio spirantis naribus ignem, 
illorum de gente patri quos daedala Circe 
supposita de matre nothos furata creauit. 
talibus Aeneadae donis dictisque Latini 
sublimes in equis redeunt pacemque reportant.285

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis 
saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat, 
et laetum Aenean classemque ex aethere longe 
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. 
moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae,290 
deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. 
tum quassans caput haec effundit pectore dicta: 
'heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris 
fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis, 
num capti potuere capi? num incensa cremauit295 
Troia uiros? medias acies mediosque per ignis 
inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem 
fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui. 
quin etiam patria excussos infesta per undas 
ausa sequi et profugis toto me opponere ponto.300 
absumptae in Teucros uires caelique marisque. 
quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis 
profuit? optato conduntur Thybridis alueo 
securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem 
immanem Lapithum ualuit, concessit in iras305 
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, 
quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem? 
ast ego, magna Iouis coniunx, nil linquere inausum 
quae potui infelix, quae memet in omnia uerti, 
uincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt310 
magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: 
flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo. 
non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, 
atque immota manet fatis Lauinia coniunx: 
at trahere atque moras tantis licet addere rebus,315 
at licet amborum populos exscindere regum. 
hac gener atque socer coeant mercede suorum: 
sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo, 
et Bellona manet te pronuba. nec face tantum 
Cisseis praegnas ignis enixa iugalis;320 
quin idem Veneri partus suus et Paris alter, 
funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.'

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit; 
luctificam Allecto dirarum ab sede dearum 
infernisque ciet tenebris, cui tristia bella325 
iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. 
odit et ipse pater Pluton, odere sorores 
Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora, 
tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris. 
quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur:330 
'hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem, 
hanc operam, ne noster honos infractaue cedat 
fama loco, neu conubiis ambire Latinum 
Aeneadae possint Italosue obsidere finis. 
tu potes unanimos armare in proelia fratres335 
atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis 
funereasque inferre faces, tibi nomina mille, 
mille nocendi artes. fecundum concute pectus, 
dissice compositam pacem, sere crimina belli; 
arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.'340

Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis 
principio Latium et Laurentis tecta tyranni 
celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae, 
quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis 
femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. 345 
huic dea caeruleis unum de crinibus anguem 
conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit, 
quo furibunda domum monstro permisceat omnem. 
ille inter uestis et leuia pectora lapsus 
uoluitur attactu nullo, fallitque furentem350 
uipeream inspirans animam; fit tortile collo 
aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae 
innectitque comas et membris lubricus errat. 
ac dum prima lues udo sublapsa ueneno 
pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem355 
necdum animus toto percepit pectore flammam, 
mollius et solito matrum de more locuta est, 
multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis: 
'exsulibusne datur ducenda Lauinia Teucris, 
o genitor, nec te miseret nataeque tuique?360 
nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet 
perfidus alta petens abducta uirgine praedo? 
at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor, 
Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes? 
quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum365 
et consanguineo totiens data dextera Turno? 
si gener externa petitur de gente Latinis, 
idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis, 
omnem equidem sceptris terram quae libera nostris 
dissidet externam reor et sic dicere diuos.370 
et Turno, si prima domus repetatur origo, 
Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'

His ubi nequiquam dictis experta Latinum 
contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum 
serpentis furiale malum totamque pererrat,375 
tum uero infelix ingentibus excita monstris 
immensam sine more furit lymphata per urbem. 
ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo, 
quem pueri magno in gyro uacua atria circum 
intenti ludo exercent—ille actus habena380 
curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra 
impubesque manus mirata uolubile buxum; 
dant animos plagae: non cursu segnior illo 
per medias urbes agitur populosque ferocis. 
quin etiam in siluas simulato numine Bacchi385 
maius adorta nefas maioremque orsa furorem 
euolat et natam frondosis montibus abdit, 
quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, 
euhoe Bacche fremens, solum te uirgine dignum 
uociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos,390 
te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. 
fama uolat, furiisque accensas pectore matres 
idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta. 
deseruere domos, uentis dant colla comasque; 
ast aliae tremulis ululatibus aethera complent395 
pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas. 
ipsa inter medias flagrantem feruida pinum 
sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos 
sanguineam torquens aciem, toruumque repente 
clamat: 'io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:400 
si qua piis animis manet infelicis Amatae 
gratia, si iuris materni cura remordet, 
soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.' 
talem inter siluas, inter deserta ferarum 
reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.405

Postquam uisa satis primos acuisse furores 
consiliumque omnemque domum uertisse Latini, 
protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis 
audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem 
Acrisioneis Danae fundasse colonis 410 
praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam 
dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen, 
sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis 
iam mediam nigra carpebat nocte quietem. 
Allecto toruam faciem et furialia membra415 
exuit, in uultus sese transformat anilis 
et frontem obscenam rugis arat, induit albos 
cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae; 
fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos, 
et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert:420 
'Turne, tot incassum fusos patiere labores, 
et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? 
rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes 
abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. 
i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;425 
Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos. 
haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, 
ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. 
quare age et armari pubem portisque moueri 
laetus in arua para, et Phrygios qui flumine pulchro430 
consedere duces pictasque exure carinas. 
caelestum uis magna iubet. rex ipse Latinus, 
ni dare coniugium et dicto parere fatetur, 
sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'

Hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim435 
ore refert: 'classis inuectas Thybridis undam 
non, ut rere, meas effugit nuntius auris; 
ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno 
immemor est nostri. 
sed te uicta situ uerique effeta senectus,440 
o mater, curis nequiquam exercet, et arma 
regum inter falsa uatem formidine ludit. 
cura tibi diuum effigies et templa tueri; 
bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda.'

Talibus Allecto dictis exarsit in iras.445 
at iuueni oranti subitus tremor occupat artus, 
deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris 
tantaque se facies aperit; tum flammea torquens 
lumina cunctantem et quaerentem dicere plura 
reppulit, et geminos erexit crinibus anguis,450 
uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: 
'en ego uicta situ, quam ueri effeta senectus 
arma inter regum falsa formidine ludit. 
respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum, 
bella manu letumque gero.'455 
sic effata facem iuueni coniecit et atro 
lumine fumantis fixit sub pectore taedas. 
olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus 
perfundit toto proruptus corpore sudor. 
arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;460 
saeuit amor ferri et scelerata insania belli, 
ira super: magno ueluti cum flamma sonore 
uirgea suggeritur costis undantis aeni 
exsultantque aestu latices, furit intus aquai 
fumidus atque alte spumis exuberat amnis,465 
nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras. 
ergo iter ad regem polluta pace Latinum 
indicit primis iuuenum et iubet arma parari, 
tutari Italiam, detrudere finibus hostem; 
se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque.470 
haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit, 
certatim sese Rutuli exhortantur in arma. 
hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae, 
hunc ataui reges, hunc claris dextera factis.

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,475 
Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, 
arte noua, speculata locum, quo litore pulcher 
insidiis cursuque feras agitabat Iulus. 
hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo 
obicit et noto naris contingit odore,480 
ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum 
causa fuit belloque animos accendit agrestis. 
ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens, 
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum 
nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent485 
armenta et late custodia credita campi. 
adsuetum imperiis soror omni Siluia cura 
mollibus intexens ornabat cornua sertis, 
pectebatque ferum puroque in fonte lauabat. 
ille manum patiens mensaeque adsuetus erili490 
errabat siluis rursusque ad limina nota 
ipse domum sera quamuis se nocte ferebat. 
hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli 
commouere canes, fluuio cum forte secundo 
deflueret ripaque aestus uiridante leuaret.495 
ipse etiam eximiae laudis succensus amore 
Ascanius curuo derexit spicula cornu; 
nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo 
perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo. 
saucius at quadripes nota intra tecta refugit500 
successitque gemens stabulis, questuque cruentus 
atque imploranti similis tectum omne replebat. 
Siluia prima soror palmis percussa lacertos 
auxilium uocat et duros conclamat agrestis. 
olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis)505 
improuisi adsunt, hic torre armatus obusto, 
stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum 
rimanti telum ira facit. uocat agmina Tyrrhus, 
quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis 
scindebat rapta spirans immane securi.510

At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi 
ardua tecta petit stabuli et de culmine summo 
pastorale canit signum cornuque recuruo 
Tartaream intendit uocem, qua protinus omne 
contremuit nemus et siluae insonuere profundae;515 
audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis 
sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini, 
et trepidae matres pressere ad pectora natos. 
tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum 
dira dedit, raptis concurrunt undique telis520 
indomiti agricolae, nec non et Troia pubes 
Ascanio auxilium castris effundit apertis. 
derexere acies. non iam certamine agresti 
stipitibus duris agitur sudibusue praeustis, 
sed ferro ancipiti decernunt atraque late525 
horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent 
sole lacessita et lucem sub nubila iactant: 
fluctus uti primo coepit cum albescere uento, 
paulatim sese tollit mare et altius undas 
erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.530 
hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta, 
natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, 
sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae 
uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam. 
corpora multa uirum circa seniorque Galaesus,535 
dum paci medium se offert, iustissimus unus 
qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis: 
quinque greges illi balantum, quina redibant 
armenta, et terram centum uertebat aratris.

Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,540 
promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum 
imbuit et primae commisit funera pugnae, 
deserit Hesperiam et caeli conuersa per auras 
Iunonem uictrix adfatur uoce superba: 
'en, perfecta tibi bello discordia tristi;545 
dic in amicitiam coeant et foedera iungant. 
quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros, 
hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas: 
finitimas in bella feram rumoribus urbes, 
accendamque animos insani Martis amore550 
undique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros.' 
tum contra Iuno: 'terrorum et fraudis abunde est: 
stant belli causae, pugnatur comminus armis, 
quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma. 
talia coniugia et talis celebrent hymenaeos555 
egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. 
te super aetherias errare licentius auras 
haud pater ille uelit, summi regnator Olympi. 
cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est, 
ipsa regam.' talis dederat Saturnia uoces;560 
illa autem attollit stridentis anguibus alas 
Cocytique petit sedem supera ardua linquens. 
est locus Italiae medio sub montibus altis, 
nobilis et fama multis memoratus in oris, 
Amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum565 
urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus 
dat sonitum saxis et torto uertice torrens. 
hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis 
monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago 
pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,570 
inuisum numen, terras caelumque leuabat.

Nec minus interea extremam Saturnia bello 
imponit regina manum. ruit omnis in urbem 
pastorum ex acie numerus, caesosque reportant 
Almonem puerum foedatique ora Galaesi,575 
implorantque deos obtestanturque Latinum. 
Turnus adest medioque in crimine caedis et igni 
terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari, 
stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli. 
tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres580 
insultant thiasis (neque enim leue nomen Amatae) 
undique collecti coeunt Martemque fatigant. 
ilicet infandum cuncti contra omina bellum, 
contra fata deum peruerso numine poscunt. 
certatim regis circumstant tecta Latini;585 
ille uelut pelago rupes immota resistit, 
ut pelagi rupes magno ueniente fragore, 
quae sese multis circum latrantibus undis 
mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum 
saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.590 
uerum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas 
consilium, et saeuae nutu Iunonis eunt res, 
multa deos aurasque pater testatus inanis 
'frangimur heu fatis' inquit 'ferimurque procella! 
ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,595 
o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit 
supplicium, uotisque deos uenerabere seris. 
nam mihi parta quies, omnisque in limine portus 
funere felici spolior.' nec plura locutus 
saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.600

Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes 
Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum 
Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem, 
siue Getis inferre manu lacrimabile bellum 
Hyrcanisue Arabisue parant, seu tendere ad Indos605 
Auroramque sequi Parthosque reposcere signa: 
sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt) 
religione sacrae et saeui formidine Martis; 
centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri 
robora, nec custos absistit limine Ianus.610 
has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, 
ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino 
insignis reserat stridentia limina consul, 
ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, 
aereaque adsensu conspirant cornua rauco.615 
hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus 
more iubebatur tristisque recludere portas. 
abstinuit tactu pater auersusque refugit 
foeda ministeria, et caecis se condidit umbris. 
tum regina deum caelo delapsa morantis620 
impulit ipsa manu portas, et cardine uerso 
Belli ferratos rumpit Saturnia postis. 
ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; 
pars pedes ire parat campis, pars arduus altis 
puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt.625 
pars leuis clipeos et spicula lucida tergent 
aruina pingui subiguntque in cote securis; 
signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum. 
quinque adeo magnae positis incudibus urbes 
tela nouant, Atina potens Tiburque superbum,630 
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. 
tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas 
umbonum cratis; alii thoracas aenos 
aut leuis ocreas lento ducunt argento; 
uomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri635 
cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis. 
classica iamque sonant, it bello tessera signum; 
hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis 
ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem 
loricam induitur fidoque accingitur ense.640

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete, 
qui bello exciti reges, quae quemque secutae 
complerint campos acies, quibus Itala iam tum 
floruerit terra alma uiris, quibus arserit armis; 
et meministis enim, diuae, et memorare potestis;645 
ad nos uix tenuis famae perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris 
contemptor diuum Mezentius agminaque armat. 
filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter 
non fuit excepto Laurentis corpore Turni;650 
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, 
ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos 
mille uiros, dignus patriis qui laetior esset 
imperiis et cui pater haud Mezentius esset.

Post hos insignem palma per gramina currum655 
uictoresque ostentat equos satus Hercule pulchro 
pulcher Auentinus, clipeoque insigne paternum 
centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram; 
collis Auentini silua quem Rhea sacerdos 
furtiuum partu sub luminis edidit oras,660 
mixta deo mulier, postquam Laurentia uictor 
Geryone exstincto Tirynthius attigit arua, 
Tyrrhenoque boues in flumine lauit Hiberas. 
pila manu saeuosque gerunt in bella dolones, 
et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello.665 
ipse pedes, tegimen torquens immane leonis, 
terribili impexum saeta cum dentibus albis 
indutus capiti, sic regia tecta subibat, 
horridus Herculeoque umeros innexus amictu.

Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,670 
fratris Tiburti dictam cognomine gentem, 
Catillusque acerque Coras, Argiua iuuentus, 
et primam ante aciem densa inter tela feruntur: 
ceu duo nubigenae cum uertice montis ab alto 
descendunt Centauri Homolen Othrymque niualem675 
linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens 
silua locum et magno cedunt uirgulta fragore.

Nec Praenestinae fundator defuit urbis, 
Volcano genitum pecora inter agrestia regem 
inuentumque focis omnis quem credidit aetas,680 
Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis: 
quique altum Praeneste uiri quique arua Gabinae 
Iunonis gelidumque Anienem et roscida riuis 
Hernica saxa colunt, quos diues Anagnia pascis, 
quos Amasene pater. non illis omnibus arma685 
nec clipei currusue sonant; pars maxima glandes 
liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat 
bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros 
tegmen habent capiti; uestigia nuda sinistri 
instituere pedis, crudus tegit altera pero.690

At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, 
quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, 
iam pridem resides populos desuetaque bello 
agmina in arma uocat subito ferrumque retractat. 
hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos,695 
hi Soractis habent arces Flauiniaque arua 
et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. 
ibant aequati numero regemque canebant: 
ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni 
cum sese e pastu referunt et longa canoros700 
dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe 
pulsa palus. 
nec quisquam aeratas acies examine tanto 
misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto 
urgeri uolucrum raucarum ad litora nubem.705

Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum 
agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, 
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens 
per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. 
una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,710 
Ereti manus omnis oliuiferaeque Mutuscae; 
qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, 
qui Tetricae horrentis rupes montemque Seuerum 
Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, 
qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit715 
Nursia, et Ortinae classes populique Latini, 
quosque secans infaustum interluit Allia nomen: 
quam multi Libyco uoluuntur marmore fluctus 
saeuus ubi Orion hibernis conditur undis, 
uel cum sole nouo densae torrentur aristae720 
aut Hermi campo aut Lyciae flauentibus aruis. 
scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, 
curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis 
mille rapit populos, uertunt felicia Baccho 725 
Massica qui rastris, et quos de collibus altis 
Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta 
aequora, quique Cales linquunt amnisque uadosi 
accola Volturni, pariterque Saticulus asper 
Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis730 
tela, sed haec lento mos est aptare flagello. 
laeuas caetra tegit, falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis, 
Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha 
fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,735 
iam senior; patriis sed non et filius aruis 
contentus late iam tum dicione premebat 
Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus, 
quique Rufras Batulumque tenent atque arua Celemnae, 
et quos maliferae despectant moenia Abellae,740 
Teutonico ritu soliti torquere cateias; 
tegmina quis capitum raptus de subere cortex 
aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Et te montosae misere in proelia Nersae, 
Vfens, insignem fama et felicibus armis,745 
horrida praecipue cui gens adsuetaque multo 
uenatu nemorum, duris Aequicula glaebis. 
armati terram exercent semperque recentis 
conuectare iuuat praedas et uiuere rapto.

Quin et Marruuia uenit de gente sacerdos750 
fronde super galeam et felici comptus oliua 
Archippi regis missu, fortissimus Vmbro, 
uipereo generi et grauiter spirantibus hydris 
spargere qui somnos cantuque manuque solebat, 
mulcebatque iras et morsus arte leuabat.755 
sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum 
eualuit neque eum iuuere in uulnera cantus 
somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. 
te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda, 
te liquidi fleuere lacus.760

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, 
Virbius, insignem quem mater Aricia misit, 
eductum Egeriae lucis umentia circum 
litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. 
namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte nouercae765 
occiderit patriasque explerit sanguine poenas 
turbatis distractus equis, ad sidera rursus 
aetheria et superas caeli uenisse sub auras, 
Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae. 
tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris770 
mortalem infernis ad lumina surgere uitae, 
ipse repertorem medicinae talis et artis 
fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. 
at Triuia Hippolytum secretis alma recondit 
sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,775 
solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum 
exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset. 
unde etiam templo Triuiae lucisque sacratis 
cornipedes arcentur equi, quod litore currum 
et iuuenem monstris pauidi effudere marinis.780 
filius ardentis haud setius aequore campi 
exercebat equos curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus 
uertitur arma tenens et toto uertice supra est. 
cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram785 
sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis; 
tam magis illa fremens et tristibus effera flammis 
quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. 
at leuem clipeum sublatis cornibus Io 
auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,790 
argumentum ingens, et custos uirginis Argus, 
caelataque amnem fundens pater Inachus urna. 
insequitur nimbus peditum clipeataque totis 
agmina densentur campis, Argiuaque pubes 
Auruncaeque manus, Rutuli ueteresque Sicani,795 
et Sacranae acies et picti scuta Labici; 
qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici 
litus arant Rutulosque exercent uomere collis 
Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus aruis 
praesidet et uiridi gaudens Feronia luco;800 
qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas 
quaerit iter uallis atque in mare conditur Vfens.

Hos super aduenit Volsca de gente Camilla 
agmen agens equitum et florentis aere cateruas, 
bellatrix, non illa colo calathisue Mineruae805 
femineas adsueta manus, sed proelia uirgo 
dura pati cursuque pedum praeuertere uentos. 
illa uel intactae segetis per summa uolaret 
gramina nec teneras cursu laesisset aristas, 
uel mare per medium fluctu suspensa tumenti810 
ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas. 
illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus 
turbaque miratur matrum et prospectat euntem, 
attonitis inhians animis ut regius ostro 
uelet honos leuis umeros, ut fibula crinem815 
auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram 
et pastoralem praefixa cuspide myrtum.