Orazio, in una incisione moderna

Saturae - liber I, IV

icona per espandere il menu interno
Table of Contents
0

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae

atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,

siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,

quod moechus foret aut sicarius aut alioqui

famosus, multa cum libertate notabant.

Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,

mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,

emunctae naris, durus componere versus.

Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,

ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;

cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;

garrulus atque piger scribendi ferre laborem,

scribendi recte: nam ut multum, nil moror. Ecce,

Crispinus minimo me provocat: "Accipe, si vis,

accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,

custodes; videamus, uter plus scribere possit."

Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli

finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;

at tu conclusas hircinis follibus auras

usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,

ut mavis imitare. Beatus Fannius ultro

delatis capsis et imagine, cum mea nemo

scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,

quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris

culpari dignos. Quemvis media elige turba:

aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.

Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:

hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;

hic mutat merces surgente sole ad eum, quo

vespertina tepet regio, quin per mala praeceps

fertur uti pulvis collectus turbine, nequid

summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.

Omnes hi metuunt versus, odere poetas.

"Fanum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum

excutiat, sibi non, non cuiquam parcet amico

et quodcumque semel chartis inleverit, omnis

gestiet a furno redeuntis scire lacuque

et pueros et anus." Agedum pauca accipe contra.

Primum ego illorum, dederim quibus esse poetis,

excerpam numero: neque enim concludere versum

dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos

sermoni propiora, putes hunc esse poetam.

Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os

magna sonaturum, des nominis huius honorem.

Idcirco quidam comoedia necne poema

esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis

nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo

differt sermoni, sermo merus. "At pater ardens

saevit, quod meretrice nepos insanus amica

filius uxorem grandi cum dote recuset,

ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante

noctem cum facibus." Numquid Pomponius istis

audiret leviora, pater si viveret? Ergo

non satis est puris versum perscribere verbis,

quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem

quo personatus pacto pater. His ego, quae nunc,

olim quae scripsit Lucilius, eripias si

tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est

posterius facias praeponens ultima primis,

non, ut si solvas "postquam Discordia taetra

belli ferratos postis portasque refregit",

invenias etiam disiecti membra poetae.

Hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.

Nunc illuc tantum quaeram, meritone tibi sit

suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer

ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,

magnus uterque timor latronibus; at bene siquis

et vivat puris manibus, contemnat utrumque.

Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,

non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me?

Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,

quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,

nec recito cuiquam nisi amicis inque coactus.

Non ubivis coramve quibuslibet. In medio qui

scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:

suave locus voci resonat conclusus. Inanis

hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,

tempore num faciant alieno. "Laedere gaudes"

inquit "et hoc studio pravus facis." Unde petitum

hoc in me iacis? Est auctor quis denique eorum,

vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum,

qui non defendit alio culpante, solutos

qui captat risus hominum famamque dicacis,

fingere qui non visa potest, conmissa tacere

qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.

Saepe tribus lectis videas cenare quaternos,

e quibus unus amet quavis aspergere cunctos

praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,

condita cum verax aperit praecordia Liber:

hic tibi comis et urbanus liberque videtur

infesto nigris: ego si risi, quod ineptus

pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,

lividus et mordax videor tibi? Mentio siquae

de Capitolini furtis iniecta Petilli

te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:

"Me Capitolinus convictore usus amicoque

a puero est causaque mea permulta rogatus

fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe;

sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud

fugerit": hic nigrae sucus lolliginis, haec est

aerugo mera: quod vitium procul afore chartis,

atque animo prius, ut siquid promittere de me

possum aliud vere, promitto, liberius si

dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris

cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,

ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.

Cum me hortaretur, parce frugaliter atque

viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:

"Nonne vides, Albi ut male vivat filius utque

Baius inops? Magnum documentum, ne patriam rem

perdere quis velit." A turpi meretricis amore

cum deterreret: "Scetani dissimilis sis."

ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti

possem: "Deprensi non bella est fama Treboni"

aiebat. "Sapiens, vitatu quodque petitu

sit melius, causas reddet tibi, mi satis est, si

traditum ab antiquis morem servare tuamque,

dum custodis eges, vitam famamque tueri

incolumem possum; simul ac duraverit aetas

membra animumque tuum, nabis sine cortice." Sic me

formabat puerum dictis et, sive iubebat

ut facerem quid, "habes auctorem, quo facias hoc"

unum ex iudicibus selectis obiciebat,

sive vetabat, "An hoc inhonestum et inutile factu

necne sit, addubites, flagret rumore malo cum

hic atque ille?" Avidos vicinum funus ut aegros

exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,

sic teneros animos aliena opprobria saepe

absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis

perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis

ignoscas vitiis teneor. Fortassis et istinc

largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me

porticus excepit, desum mihi. "Rectius hoc est;

hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis

occurram; hoc quidam non belle; numquid ego illi

inprudens olim faciam simile?" Haec ego mecum

conpressis agito labris; ubi quid datur oti,

inludo chartis. Hoc est mediocribus illis

ex vitiis unum; cui si concedere nolis,

multa poetarum veniat manus, auxilio quae

sit mihi: nam multo plures sumus, ac veluti te

Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

📂 In questa sezioneIn this section