Saturae - liber II, VII
Table of Contents
Quinto Orazio Flacco
"Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere seruus
pauca reformido." Dauusne? " ita, Dauus, amicum
mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est
ut uitale putes." age, libertate Decembri,
quando ita maiores uoluerunt, utere; narra.
"pars hominum uitiis gaudet constanter et urget
propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
interdum prauis obnoxia saepe notatus
cum tribus anellis, modo laeua Priscus inani,
uixit inaequalis, clauum ut mutaret in horas,
aedibus ex magnis subito se conderet, unde
mundior exiret uix libertinus honeste;
iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
uiuere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
contudit articulos, qui pro se tolleret atque
mitteret in phimum talos, mercede diurna
conductum pauit; quanto constantior isdem
in uitiis, tanto leuius miser ac prior illo,
qui iam contento, iam laxo fune laborat."
Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
furcifer? "ad te, inquam." quo pacto, pessime? "laudas
fortunam et mores antiquae plebis, et idem
si quis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
aut quia non sentis quod clamas rectius esse,
aut quia non firmus rectum defendis, et haeres
nequiquam caeno cupiens euellere plantam.
Romae rus optas, absentem rusticus urbem
tollis ad astra leuis. Si nusquam es forte uocatus
ad cenam laudas securum holus ac, uelut usquam
uinctus eas, ita te felicem dicis amasque
quod nusquam tibi sit potandum. Iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima uenire
conuiuam: "nemon oleum fert ocius? Ecquis
audit?" cum magno blateras clamore fugisque.
Muluius et scurrae tibi non referenda precati
discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille
"duci uentre leuem, nasum nidore supinor,
imbecillus, iners, si quid uis, adde, popino.
tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
insectere uelut melior uerbisque decoris
obuoluas uitium?" quid, si me stultior ipso
quingentis empto drachmis deprenderis? Aufer
me uultu terrere; manum stomachumque teneto,
dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
te coniunx aliena capit, meretricula Dauum:
peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me
natura intendit, sub clara nuda lucerna
quaecumque excepit turgentis uerbera caudae,
clunibus aut agitauit equum lasciua supinum,
dimittit neque famosum neque sollicitum ne
ditior aut formae melioris meiat eodem.
tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama
turpis, odoratum caput obscurante lacerna,
non es quod simulas? Metuens induceris atque
altercante libidinibus tremis ossa pauore.
quid refert, uri uirgis, ferroque necari
auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
quo te demisit peccati conscia erilis,
contractum genibus tangas caput? Estne marito
matronae peccantis in ambo iusta potestas?
in corruptorem uel iustior. Illa tamen se
non habitu mutatue loco, peccatue superne.
cum te formidet mulier neque credat amanti,
ibis sub furcam prudens, dominoque furenti
committes rem omnem et uitam et cum corpore famam.
Euasti: credo, metues doctusque cauebis:
quaeres quando iterum paueas iterumque perire
possis, o totiens seruus! Quae belua ruptis,
cum semel effugit, reddit se praua catenis?
"Non sum moechus" ais. Neque ego, hercule, fur, ubi uasa
praetereo sapiens argentea: tolle periclum,
iam uaga prosiliet frenis natura remotis.
tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
tot tantisque minor, quem ter uindicta quaterque
imposita haud umquam misera formidine priuet?
adde super, dictis quod non leuius ualeat: nam
siue uicarius est qui seruo paret, uti mos
uester ait, seu conseruus, tibi quid sum ego? Nempe
tu mihi qui imperitas alii seruis miser atque
duceris ut neruis alienis mobile lignum.
quisnam igitur liber? Sapiens sibi qui imperiosus,
quem neque pauperies neque mors neque uincula terrent,
responsare cupidinibus, contemnere honores
fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus,
externi ne quid ualeat per leue morari,
in quem manca ruit semper fortuna. Potesne
ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta
poscit te mulier, uexat foribusque repulsum
perfundit gelida, rursus uocat: eripe turpi
colla iugo; "liber, liber sum" dic age. Non quis;
urget enim dominus mentem non lenis et acris
subiectat lasso stimulos uersatque negantem.
uel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
qui peccas minus atque ego, cum Fului Rutubaeque
aut Pacideiani contento poplite miror
proelia rubrica picta aut carbone, uelut si
re uera pugnent, feriant, uitentque mouentes
arma uiri? Nequam et cessator Dauus; at ipse
subtilis ueterum iudex et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
uirtus atque animus cenis responsat opimis?
Obsequium uentris mihi perniciosius est cur?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa
quae paruo sumi nequeunt obsonia captas?
nempe inamarescunt epulae sine fine petitae.
illusique pedes uitiosum ferre recusant
corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uuam
furtiua mutat strigili? Qui praedia uendit,
nil seruile gulae parens habet? Adde quod idem
non horam tecum esse potes, non otia recte
ponere, teque ipsum uitas fugitiuus et erro,
iam uino quaerens, iam somno fallere curam:
frustra; nam comes atra premit sequiturque fugacem."
unde mihi lapidem? "quorsum est opus?" unde sagittas?
"aut insanit homo aut uersus facit." ocius hinc te
ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.
📂 In questa sezioneIn this section
🛒 ricerche / acquisti
cerca libri sui temi: ordina su Amazon o su IBSpoesia latina ordina su Amazon o su IBSLatin poetry ordina su Amazon o su IBSHoratius ordina su Amazon o su IBSOrazio ordina su Amazon o su IBSSatire ordina su Amazon o su IBSe-book ordina su Amazon o su IBSe-reader ordina su Amazon o su IBSe-book reader ordina su Amazon o su IBSereader ordina su Amazon o su IBSKindle ordina su Amazon o su IBSKobo ordina su Amazon o su IBS cultura ordina su Amazon o su IBSlibri on-line ordina su Amazon o su IBSSaturae - liber II ordina su Amazon o su IBS VII .